Non est, quod dicas omnium virtutium tenera esse principia, tempore illis duramentum et robur accedere. Non ignoro etiam quae in speciem laborant, dignitatem dico et eloquentiae famam et quicquid ad alienum suffragium venit, mora convalescere—et quae veras vires parant et quae ad placendum fuco quodam subornant,