Scito ergo omnem condicionem versabilem esse et quicquid in ullum incurrit posse in te quoque incurrere. Locuples es: numquid divitior Pompeio? Cui cum Gaius, vetus cognatus, hospes novus, aperuisset Caesaris domum, ut suam eluderet, defuit panis, aqua! Cum tot flumina possideret in suo orientia, in suo cadentia, mendicavit stilicidia. Fame ac siti periit in palatio cognati, dum illi heres publicum funus esurienti locat! Honoribus summis functus es;