sero animus ad periculorum patientiam post pericula instruitur. " Non putavi hoc futurum" et " Umquam tu hoc eventurum credidisses? " Quare autem non? Quae sunt divitiae, quas non egestas et fames et mendicitas a tergo sequatur? Quae dignitas, cuius non prae- textam et augurale et lora patricia sordes comitentur et exprobratio notae et mille maculae et extrema contemptio? Quod regnum est, cui non parata sit ruina et proculcatio et dominus et carnifex? Nec magnis ista intervallis divisa, sed horae momentum interest inter solium et aliena genua.