In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis sed ridicula videantur et Democritum potius imitemur quam Heraclitum. Hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat; huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur. Elevanda ergo omnia et facili animo ferenda; humanius est deridere vitam quam deplorare.