Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam qui luget; ille ei spei bonae aliquid relinquit, hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat. Et universa contemplanti maioris animi est qui risum non tenet quam qui lacrimas, quando lenis- simum adfectum animi movet et nihil magnum, nihil severum, ne miserum quidem ex tanto paratu putat.