Nunc vero in tanta bonorum egestate minus fastidiosa fiat electio. Praecipue tamen vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus nulla non causa in querellas placet. Constet illi licet fides et benivolentia, tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus et omnia gemens.