Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam; nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, eum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit.