C. Caesar dictator tertio, designatus dictator quarto multis ante iter rebus confectis cum celeri festinatione ad bellum conficiendum in Hispaniam cum venisset, legatique Cordubenses, qui a Cn. Pompeio discessissent, Caesari obviam venissent, a quibus nuntiabatur nocturno tempore oppidum Cordubam capi posse, quod nec opinantibus adversariis eius provinciae potitus esset, simulque quod tabellariis, qui a Cn. Pompeio dispositi omnibus locis essent, qui certiorem Cn. Pompeium de Caesaris adventu facerent, ipse suum eius adventus metum significasset, multa praeterea veri similia proponebant. Quibus rebus adductus quos legatos ante exercitui praefecerat Q. Pedium et Q. Fabium Maximum de suo adventu facit certiores, utque sibi equitatus qui ex provincia fuisset praesidio esset. Ad quos celerius quam ipsi opinati sunt appropinqua-vit neque, ut ipse voluit, equitatum sibi praesidio habuit.