Erat idem temporis Sex. Pompeius frater qui eum praesidio Cordubam tenebat, quod eius provinciae caput esse existimabatur; ipse autem Cn. Pompeius adulescens Uliam oppidum oppugnabat et fere iam aliquot mensibus ibi detinebatur. Quo ex oppido cognito Caesaris adventu legati clam praesidia Cn. Pompei Caesarem eum adissent, petere coeperunt uti sibi primo quoque tempore subsidium mitteret. Caesar—eam civitatem omni tempore optime de populo Romano meritam esse- celeriter sex cohortis secunda Vigilia iubet proficisci, pari equites numero. Quibus praefecit hominem eius provinciae notum et non parum scientem, L. Vibium Paciaceum. Qui eum ad Cn. Pompei praesidia venisset, incidit idem temporis ut tempestate adversa vehementique vento adflictaretur; aditusque vis tempestatis ita obscurabat ut vix proximum agnoscere posset. Cuius incommodum summam utilitatem ipsis praebebat. Ita cum ad cum locum venerunt, iubet binos equites conscendere, et recta per adversariorum praesidia ad oppidum contendunt. Mediisque eorum praesidiis eum essent, cum quaereretur qui essent, unus ex nostris respondit, ut sileat verbum facere: nam id temporis conari ad murum accedere, ut oppidum capiant et partim tempestate impediti vigiles non poterant diligentiam praestare, partim illo responso deterrebantur. Cum ad portam appropinquassent, signo dato ab oppidanis sunt recepti, et pedites dispositi partim ibi remanserunt, equites clamore facto eruptionem in adversariorum castra fecerunt. Sic in illo facto, cum inscientibus accidisset, existimabant prope magna pars hominum qui in his castris fuissent se prope captos esse.