Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo incurvata vadis redit inde cacumine recto ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem. quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas, Naides. et faciles, satis est, date carmina Fauni. Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae; ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen in Pholoen. silvis haec nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat, iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci rura Quirinalesque fuga suspensa per agros Caelica tesca subit; ibi demum victa labore, fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti stant sine fraude lares, flavos collegit amictus artius et niveae insequitur velox pecorum deus et sua credit conubia; ardenti ianuam suspiria librat pectore, iam praedae levis imminet, ecce citatos advertit Diana gradus, dum per iuga septem errat Aventinaeque legit vestigia cervae. paenituit vidisse deam. conversaque fidas ad comites: ‘numquamne avidis arcebo rapinis hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici decrescet mihi turba chori?’ sic deinde locuta depromit pharetra telum breve, quod neque flexis cornibus aut solito torquet stridore, sed una emisit contenta manu laevamque soporae Naidos aversa fertur tetigisse sagitta. illa diem pariter surgens hostemque protervum vidit et in fontem, niveos ne panderet artus, sic tota cum veste ruit. stagnisque sub altis Pana sequi credens ima latus implicat alga. quid faceret subito deceptus praedo? nec altis credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet pellis et a tenero nandi rudis: omnia questus, immitem Bromium, primaevam visu platanum, cui longa propago innumeraeque manus et iturus in aethera vertex, deposuit iuxta vivamque adgessit harenam optatisque aspergit aquis et talia mandat: ‘vive diu nostri pignus memorabile voti, arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae tu saltem declinis ama, preme frondibus undam. illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno aestuet aut dura feriatur grandine; tantum spargere tu laticem et foliis turbare memento. tunc ego teque diu recolam dominamque benignae sedis et inlaesa tutabor utramque senecta, ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra populus et nostrae stupeant tua germina pinus.’ sic ait. illa dei veteres animata calores uberibus stagnis obliquo pendula trunco incubat atque umbris scrutatur amantibus undas, sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras libratur fundo rursusque enode cacumen ingeniosa levat, veluti descendat in imos stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais odit et exclusos invitat gurgite ramos Haec tibi parva quidem genitali luce paramus dona, sed ingenti forsan victura sub aevo. tu, cuius placido posuere in pectore sedem blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus, cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes improba, sed medius per honesta et dulcia limes, incorrupte fidem nullosque experte tumultus et secrete, palam quom idem auri facilis contemptor et optimus idem comere divitias opibusque immittere lucem: hac longum florens animi morumque iuventa Iliacos aequare senes et vincere persta, quos pater Elysium, genetrix quos detulit annos: hoc illi duras exoravere sorores, hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem ardua magnanimi revirescet gloria Blaesi.