Quid tibi nunc strata quid scelus humanasque animo dediscere caedes imperiumque pati et domino parere minori? quid? quod abire domo rursusque in claustra reverti suetus et a capta iam sponte recedere praeda insertasque manus laxo dimittere morsu? occidis, altarum vastator docte ferarum, non grege Massylo curvaque indagine clausus, non formidato supra venabula saltu incitus aut caeco foveae deceptus hiatu, sed victus fugiente fera. stat cardine aperto infelix cavea et clausas circum undique portas hoc licuisse nefas placidi tumuere tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum aspicere, et totas duxere in lumina frontes. at non te primo fusum novus obruit ictu ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti a media iam morte redit, nec protinus omnes terga dedere minae, sicut sibi conscius alti vulneris adversum moriens it miles in hostem attollitque manum et ferro labente minatur: sic piger ille gradu solitoque exutus honore firmat hians oculos animamque hostemque requirit. Magna tamen subiti tecum solacia leti, victe. feres, quod te maesti populusque patresque, ceu notus caderes tristi gladiator harena, ingemuere mori; magni quod Caesaris ora inter tot Scythicas Libycasque, et et Pharia de gente feras, quas perdere vile est, unius amissi tetigit iactura leonis.