Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis lugendique modos, miserum est primaeva parenti pignora surgentesque—nefas!—accendere natos; durum et deserti praerepta coniuge partem conclamare tori, maesta et lamenta sororum et fratrum gemitus: alte tamen ac altius in sensus maioraque vulnera vincit plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—, sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto libertas ex mente fuit. ne comprime fletus, ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque, si tam dura placent—hominem ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique imperiosus erat. quisnam haec in funera missos castiget luctus? gemit inter bella peremptum Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi, et volucres habuere rogum cervusque Maronem. quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi te tantum cupientis erum; sed maior in ore spiritus et tenero manifesti in sanguine mores. optarent multum Graiae cuperentque Latinae sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum callida sollicito revocavit Thesea filo, nec Paris Oebalios talis visurus amores rusticus invitas deiecit in aequora pinus. non fallo aut cantus adsueta licentia ducit: vidi et adhuc video, qualem nec bella canentem litore virgineo Thetis occultavit Achillen, nec circum saevi fugientem moenia Phoebi Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae. qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque pulchrior et tantum domino minor! illius unus ante decor, quantum praecedit clara minores luna faces quantumque alios premit. Hesperos ignes. non tibi femineum vultu decus oraque supra mollis honos, quales dubiae post crimina formae de sexu transire iubent, torvoque virilis gratia; nec petulans acies blandique severo igne oculi, qualis, bellus iam casside, visu Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro crinis, et obsessae nondum primoque micantes flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem educat Eurotas, teneri sic integer aevi Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos, nam pudor unde novae menti temperies teneroque animus maturior aevo, carmine quo repetisse castigabat enim studioque altisque iuvabat consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam ille suus vultumque tuo sumebat ab ore: dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama Cecropiamque fidem, sed laudum terminus esto, quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra speravit tardi reditus Eumaeus Ulixis. Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi? o quam divitiis censuque exutus opinio fortior, Urse, fores! si vel fumante ruina ructassent dites Vesuvina incendia Locroe seu Pollentinos mersissent flumina saltus seu Lucanus Acir in dextrum torsisset aquas, paterere serena fronte deos; sive alma fidem messesque negasset Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum Invidia infelix animi vitalia vidit laedendique vias. vitae modo cardine nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille cum tribus Eleis unam trieterida lustris. attendit torvo tristis Rhamnusia vultu, ac primum implevitque toros oculisque nitorem addidit ac solito sublimius ora levavit, heu! misero letale favens. seseque videndo torsit et invidia iniecit nexu ora verenda manu. quinto vix Phosphoros ortu rorantem sternebat equum: iam litora duri saeva. Philete. senis, durumque Acheronta videbas, quo domini clamate sono! non saevius atros nigrasset planctu genetrix tibi salva nec pater; et certe qui vidit funera frater erubuit vinci, sed nec servilis adempto ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos et Cilicum messes, Phariaeque exempta volucri cinnama et Assyrio manantes gramine sucos et domini fletus: hos tantum hausere favillae, hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris quam gemitus, sed et ipse iuvat 1? quid terga dolori, Urse, damus? quid damna foves et pectore iniquo vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis? quid caram crucias tam saevis luctibus umbram? eximius licet ille animi meritusque doleri: solvisti, subit ille pios carpitque quietem Elysiam clarosque illic fortasse parentes invenit; aut illi per amoena silentia Lethes forsan Avernales adludunt undique mixtae Naides, obliquoque notat Proserpina vultu. pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton, forsan et ipse dabit moresque habitusque decoros monstrabit gaudens similemque docebit amorem.