Quid mihi maesta dic, sociis quid noctibus, uxor, anxia pervigil! ducis suspiria cura? non metuo ne laesa fides aut pectore in isto alter amor; nullis in te datur ire sagittis —audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu—,non datur, et si egomet patrio de litore raptus quattuor emeritis per bella, per aequora lustris errarem, tu mille procos intacta fugares, non intersectas commenta retexere telas, sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses. dic tamen, unde alta anne quod Euboicos fessus remeare penates auguror et patria senium componere terra? cur hoc triste tibi? certe lascivia corde nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi aut intrat sensus clamosi turba theatri; sed probitas et opaca quies et sordida numquam gaudia. Quas autem comitem te rapto per undas? quamquam et si gelidas irem mansurus ad Arctos vel super Hesperiae vada caligantia Thyles aut septemgemini caput haud penetrabile Nili, hortarere vias. etenim tua—nempe benigna quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis servat et in senium—, tua, quae me vulnere primo intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem fixisti, tua frena libens docilisque recepi, et semel insertas non mutaturus habenas usque premo, tu me nitidis Albana ferentem dona comis sancteque indutum Caesaris auro visceribus complexa tuis sertisque dedisti oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas mecum victa Iovem; tu procurrentia primis carmina nostra sonis totasque in murmure noctes aure rapis vigili; longi tu sola laboris conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis, qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras, cum iam Lethaeos audirem comminus amnes, aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes, scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati te tantum miserata dedit, superique potentes invidiam timuere tuam. post ista propinquum nunc iter optandosque sinus comes ire moraris? heu ubi nota fides totque explorata per usus, qua veteres Latias Graias heroidas aequas? isset ad Iliacas—quid enim deferret amantes?— Penelope gavisa domos, si passus Ulixes: questa est Aegiale, questa est Meliboea relinqui, et quam—quam saevi!— nec minor his tu nosse Iidem vitamque maritis dedere, sic certe cineres umbramque priorem quaeris adhuc, sic exsequias amplexa canori coniugis ingentes iterasti pectore planctus, iam mea. nec pietas alia est tibi curaque natae, sic et mater amas, sic numquam corde recedit nata tuo, fixamque animi penetralibus imis nocte dieque tenes, non sic Trachinia Alcyone, vernos non sic Philomela penates circuit amplectens animamque in pignora transfert. te otia iam pulchrae terit infecunda iuventae. sed venient, plenis venient conubia taedis. sic certe formaeque bonis animique meretur; sive chelyn complexa petit seu voce paterna discendum Musis sonat et mea carmina flectit, candida seu molli diducit brachia motu: ingenium probitas artemque modestia vincit, nonne leves pueros, non te, Cytherea, pudebit hoc cessare decus? nec tantum Roma iugales conciliare toros festasque accendere taedas fertilis: et nostra generi tellure dabuntur, non adeo Vesuvinus apex et flammea diri montis hiems trepidas exhausit civibus urbes: stant populisque vigent, hinc auspice condita Phoebo tecta Dicarchei portusque et litora mundi hospita: at hinc magnae tractus imitantia Romae quae Capys advectis implevit moenia Teucris, nostra quoque et propriis tenuis nec rara colonis Parthenope, cui mite solum trans aequora vectae ipse Dionaea Has ego te sedes—nam nec mihi barbara Thrace nec Libye natale solum—transferre laboro, quas et mollis hiems et frigida temperat aestas, quas imbelle fretum torpentibus adluit undis, pax secura locis et desidis otia vitae et numquam turbata quies somnique peracti. nulla foro rabies aut strictae in iurgia leges: morum iura viris solum et sine fascibus aequum, quid nunc magnificas species cultusque locorum templaque et innumeris spatia interstincta columnis, et geminam molem nudi tectique theatri et Capitolinis quinquennia proxima lustris, quid laudem litus quam Romanus honos et Graia licentia miscent? nec desunt variae circa oblectamina vitae: sive vaporiferas blandissima litora, Baias, enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo, seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae, caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo, quae meus ante alios habitator Pollius auget, Aenarumque mille tibi nostrae referam telluris amores? sed satis, hoc, coniunx, satis est dixisse: creavit me tibi. me socium longos adstrinxit in annos, nonne haec amborum genetrix altrixque videri digna? sed ingratus qui plura adnecto tuisque moribus indubito: venies, carissima coniunx. praeveniesque etiam; sine me tibi ductor aquarum Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini.