Est sane iocus iste, quod libellum misisti mihi, Grype, pro libello, urbanum tamen hoc potest videri, si post hoc aliquid mihi remittas; nam si ludere, Grype, perseveras, non ludis, licet, ecce, computemus! noster purpureus novusque charta et binis decoratus umbilicis, praeter me mihi constitit decussis 1: tu rosum tineis situque putrem, quales aut Libycis madent olivis aut tus Niliacum piperve servant aut Byzantiacos colunt nec saltem tua dicta continentem, quae trino iuvenis foro tonabas, aut centum prope iudices, priusquam te Germanicus arbitrum sequenti annonae dedit omniumque late praefecit stationibus viarum, sed Bruti senis oscitationes de capsa miseri libellionis emptum plus minus asse Gaiano, donas. usque adeone defuerunt caesis pillea suta de lacernis vel mantelia luridaeve mappae, chartae, Thebaicaeve Caricaeve? nusquam turbine conditus ruenti primorum globus atque cottanorum? non enlychnia sicca, non replictae bulborum tunicae? nec ova tantum nec lenes nusquam Cinyphiis vagata campis curvarum domus uda coclearum? non lardum grave debilisve perna? non lucanica, non graves falisei, non sal oxyporumve caseusve, aut panes viridantis aphronitri vel passum psithiis suis recoetum, dulei defruta vel lutosa caeno? quantum nec dare cereos olentes, cultellum ollares, rogo, non licebat uvas, Cumano patinas in orbe tortas aut unam dare synthesin—quid horres?— alborum calicum atque caccaborum? sed certa velut aequus in statera, nil mutas, sed idem mihi rependis. quid si, cum bene mane semicrudus inlatam et tu me vicibus domi salutes? aut, cum me dape iuveris opima, exspectes similes et ipse cenas? irascor tibi, Grype. sed valebis; tantum ne mihi, quo soles lepore, et nunc hendecasyllabos remittas.