Pande fores superum vittataque templa Sabaeis nubibus et pecudum fibris spirantibus imple, Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus crescit et insani solatur damna Vesaevi. nec solum festas secreta Neapolis aras ambiat: et socii portus dilectuque initi terra Dieareheo nec non plaga cara madenti Surrentina deo sertis altaria cingat, materni qua litus avi, quem turba nepotum circuit et similes contendit reddere vultus, gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta, quaeque sibi genitos putat attollitque benigno Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti lumina das patriae, dulci tremit ecce tumultu tot dominis clamata domus, procul atra recedat Invidia atque alio liventia pectora flectat: his senium longaeque decus virtutis et alba Atropos et patrius laurus promisit Apollo, ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis, omen erat. venit totiens Lucina piumque intravit repetita larem, sic fertilis, oro, stet domus et donis numquam mutata sacratis. macte, quod et proles tibi saepius aucta virili robore, sed iuveni laetanda et —aptior his virtus, citius dabit illa nepotes—, qualis maternis Helene iam digna palaestris inter Amyclaeos reptabat candida fratres; vel qualis caeli facies, ubi nocte serena admovere iubar mediae duo sidera lunae. Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus irascorque etiam, quantum irascuntur amantes, tantane me decuit vulgari gaudia fama noscere? cumque tibi vagiret tertius infans, protinus ingenti non venit nuntia cursu littera, quae festos cumulare altaribus ignes et redimire chelyn postesque ornare iuberet Albanoque caelum sordentem promere fumo et cantu signare diem, sed tardus inersque nunc demum mea vota cano? tua culpa tuusque hic pudor, ulterius sed enim producere questus non licet; en hilaris circumstat turba tuorum defensatque patrem, quem non hoc agmine vineas? Di patrii, quos auguriis super aequora magnis litus ad Ausonium devexit Abantia classis, tu, ductor populi longe migrantis, Apollo, cuius adhuc volucrem laeva cervice sedentem respiciens blande felix Eumelis adorat, tuque, Actaea votivam taciti quassamus lampada mystae, et vos, Tyndaridae, quos non horrenda Lycurgi Taygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae: hos cum plebe sua, patrii, sint, qui fessam aevo crebrisque laboribus urbem voce opibusque iuvent viridique in nomine servent. his placidos genitor mores largumque nitorem monstret avus, pulchrae studium virtutis uterque, quippe et opes et origo sinunt hanc patricias intrare fores, hos pube sub ipsa, si modo prona bonis invicti Caesaris adsint numina, Romulei limen pulsare senatus.