Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos, concussitque caput, motu quo celsa laborant sidera proclamatque adici cervicibus Atlas, tunc ita velocem Tegees adfatus alumnum: ‘i, medium rapido Borean inlabere saltu Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem nubibus hibernis et nostro pascitur imbri, atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors, quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque insatiatus habet luxuriat: propere monitus iramque parentis ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo distinet et raucae circumtonat ira Maleae: illi vix muros limenque egressa iuventus sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri. hicne tuus, Gradive, furor? sonat orbe recusso discus et Ocbalii coeunt in proelia caestus, at si ipsi rabies ferrique insana voluptas qua tumet, immeritas cineri dabit impius urbes ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem sternet humi populos miseruntque exhauriet orbem, nunc lenis belli nostraque remittitur ira. quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris — nil equidem crudele minor —, sit mite bonumque numen, et effreni laxentur in otia mores, reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.’ Dixerat, et atque illum Arctoae labentem cardine portae tempestas aeterna plagae praetentaque caelo agmina nimborum primique Aquilonis hiatus in diversa ferunt: crepat aurea grandine multa palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri. hic steriles delubra notat Mavortia silvas — horrescitque tuens — , ubi mille furoribus illi cingitur averso domus immansueta sub Haemo. ferrea compago laterum, ferro apta limina, ferratis incumbunt tecta columnis. laeditur adversum Phoebi iubar, ipsaque sedem lux timet, et durus contristat sidera fulgor, digna loco statio: primis salit Impetus amens e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes exsanguesque Metus, occultisque ensibus adstant Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum. innumeris strepit aula Minis, tristissima virtus stat medio, laetusque Furor voltuque cruento Mors armata sedet; bellorum solus in aris sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis, terrarum exuviae circum, et fastigia templi captae insignibant gentes, caelataque ferro fragmina portarum bellatriccsque carinae, et vacui currus protritaque curribus ora, paene etiam gemitus: adeo vis omnis et omne vulnus, ubique ipsum, sed non usquam ore remisso cernere erat: talem divina Mulciber arte ediderat; nondum radiis monstratus adulter foeda catenato luerat conubia lecto. Quaerere templorum regem vix coeperat ales Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis corniger Hebrus aquis; tunc quod pecus utile bello vallem infestabat, trepidas spumare per herbas, signa adventantis, clausaeque adamante perenni dissiluere fores. Hyrcano in sanguine pulcher ipse subit curru, diraque adspargine latos mutat agros, spolia a tergo flentesque catervae: dant silvae nixque alta locum; regit atra iugales sanguinea Bellona manu longaque fatigat cuspide. deriguit visu Cyllenia proles submisitque genas: ipsi reverentia patri, si prope sit, dematque minas nec talia mandet. quod Iovis imperium, magno quid ab aethere portas? occupat Armipotens ‘neque enim hune, germane, sub axem sponte venis hiemesque meas, cui roscida iuxta Maenala et aestivi elementior aura Lycaei.’ ille refert consulta patris, nee longa moratus, sicut anhelabant, iuncto sudore volantes Mars impellit equos, resides in proelia Graios ipse etiam indignans, vidit pater altus et irae iam levior tardo flectebat pondere vultum: ut si quando ruit debellatasque relinquit Eurus aquas, pax ipsa tumet pontumque iacentem exanimis iam volvit hiemps: nondum arma earinis omnia, nec toto respirant pectore nautae. Finierat pugnas honor exsequialis inermes, necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros vina solo fundens cinerem placabat Adrastus Archemori: ‘da, parve, tuum trieteride multa instaurare diem, nee saucius Arcadas aras malit adire Pelops Eleaque pulset eburna templa manu, nee Castaliis altaribus anguis, nee sua pinigero magis adnatet umbra Lechaeo. nos te lugenti, puer, infitiamur Averno, maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris, nunc festina cohors, at si Boeotia ferro vertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris, tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes numina, captivis etiam iurabere Thebis.’ dux ea pro cunctis, eadem sibi quisque vovebat. Iam pronis Gradivus equis Ephyraea premebat litora, qua summas caput Acrocorinthos in auras tollit et alterna geminum mare protegit umbra, inde unum dira comitum de plebe Pavorem quadripedes anteire iubet: non alter anhelos insinuare metus animoque avertere vires aptior; innumerae monstro vocesque manusque et facies quamcumque velit; bonus omnia credi auctor et horrificis lymphare incursibus urbes, si geminos soles ruituraque suadeat astra, aut nutare solum aut veteres descendere silvas, a! miseri vidisse putant, tunc acre novabat ingenium: falso Nemeaeum pulvere campum erigit; attoniti tenebrosam a vertice nubem respexere duces; falso clamore tumultum auget, et arma virum pulsusque imitatur equorum, terribilemque vagas ululatum spargit in auras. exsiluere animi, dubiumque in murmure vulgus pendet: ‘ubi iste fragor? ni pulvereo stant astra globo? num Ismenius ultro miles? ita est: veniunt, tanta autem audacia Thebis? an dubitent — age! — , dum inferias et busta colamus?’ haec Pavor attonitis; variosque per agmina vultus induitur, nunc Pisaeis e milibus unus, nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos adiurat turmasque metu consternat inani. nil falsum trepidis, ut vero amentibus ipse incidit et sacrae circum fastigia vallis turbine praevectus rapido ter sustulit hastam, ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit: arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo more rapit, mutant galeas alienaque cogunt ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saevit mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat: praecipiant redimuntque moras, sic litora vento incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique vela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes; iamque natant remi, natat omnis in aequore summo ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti respicitur tellus comitesque a puppe relicti. viderat Inachias rapidum glomerare cohortes Bacchus iter; gemuit Tyriam conversus ad urbem, altricemque domum et patrios reminiscitur ignes, purpureum tristi turbatus pectore vultum: non crines, non serta loco, dextramque reliquit thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uvae. ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu ante Iovem — et tunc forte polum secretus habebat — constitit, haud umquam facie conspectus in illa — nec causae latuere patrem — , supplexque profatur: ‘ exscindisne tuas, divum sator optime, Thebas? saeva adeo coniunx? nec te telluris amatae deceptique laris miseret cinerumque meorum? esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem — credimus — : en iterum atra refers incendia terris, nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus. quis modus? an nobis pater iratusque, bonusque fulmen habes? sed non Danaeia limina talis Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas. scilicet e cunctis ego neglectissima natis progenies? ego nempe tamen, qui dulce ferenti pondus eram, cui tu dignatus limina vitae praereptumque iter adde, quod imbellis rarisque exercita castris turba meas acies, mea tantum proelia norunt, nectere fronde comas et ad inspirata rotari buxa: timent thyrsos nuptarum et proelia matrum, unde tubas Martemque pati, qui fervidus ecce quanta parat? quid si ille tuos Curetas in arma ducat et innocuis iubeat decernere peltis? quin etiam invisos — sic hostis defuit? — Argos eligis2! o ipsis, genitor, graviora periclis iussa: novercales luimus cedo equidem, quo sacra tamen ritusque peremptae gentis et, in tumidos si quid male feta reliquit mater, abire iubes? Thracen silvasque Lycurgi? anne triumphatos fugiam captivus ad Indos? da sedem profugo! potuit Latonia frater saxa — nec invideo — defigere Delon et imis commendare fretis; cara submovit ab arce hostiles Tritonis aquas; vidi ipse potentem gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas Cyllene secreta tubas Minoave curat Ida: quid heu tantum nostris offenderis aris? hic tibi — quando minor iam nostra potentia — noctes Herculeae placitusque vagae Nycteidos ardor, hic Tyrium genus et nostro felicior igne taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.’ Invidiam risit pater, et iam poplite flexum sternentemque manus tranquillus ad osenla tollit inque vicem placida orsa refert: ‘non coniugis ista consiliis, ut rere, puer, nec saeva roganti sic expostus ego: immoto deducimur orbe fatorum; veteres seraeque in proelia causae. nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus parcior humani? videt axis et ista per aevom mecum aeterna domus, quotiens iam torta reponam fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis. quin etiam invitus magna uleiscendaque passis aut Lapithas Marti, aut veterem Calydona Dianae expugnare dedi; maesta est tot mutare animas, tot reddere corpora vitae. Labdacios vero Pelopisque a stirpe nepotes tardum abolere mihi; scis ipse — ut crimina mittam Dorica — , quam promptae superos incessere Thebae; te quoque — sed, quoniam vetus excidit ira, silebo. non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus, aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres progenuisse reus, lacero tua lustra replevit funere: ubi hi fletus, ubi tune ars tanta precandi? ast ego non proprio diros impendo dolori Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque et pietas et laesa fides naturaque, et ipsi Eumenidum mores, sed tu super urbe moveri parce tua: non hoc statui sub tempore rebus occasum Aoniis, veniet suspeetior aetas ultoresque alii: nunc regia Iuno queretur.’ his ille auditis mentemque habitumque recepit; ut eum sole malo tristique rosaria pendent usta noto, si clara dies zephyrique refecit aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent germina et informes ornat sua gloria virgas. Nuntius attonitas iamdudum Eteoelis ad aures explorata ferens longo docet agmine Graios ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis; quacumque ingressi, tremere ac miserescere cunctos Thebarum; qui stirpe, refert, qui nomine et armis, ille metum condens audire exposcit et odit narrantem; hinc socios dictis stimulare suasque metiri decernit opes. exciverat omnem Aoniam Euboeamque et Phocidos arva propinquae Mars, ita dulce Iovi; longe fugit ordine velox tessera: propellunt acies, seseque sub armis ostentant; subeunt campo, qui proximus urbi damnatus bellis patet exspectatque furores. nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres conscendunt muros, inde arma nitentia natis et formidandos monstrant sub casside patres. Turre procul sola nondum concessa videri Antigone populis teneras defenditur atra veste genas; iuxtaque comes, quo Laius ibat armigero; tunc virgo senem regina veretur. quae sic orsa prior: ‘spesne obstatura Pelasgis haec vexilla, pater? Pelopis descendere totas audimus gentes: dic, o precor, extera regum agmina; nam video, quae noster signa Menoeceus, quae noster regat arma Creon, quam celsus aena Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon.’ sic rudis Antigone, senior cui talia Phorbas: ‘mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae promovet ecce Dryas; hic, cui nivea arma tridentem atque auro rude fulmen habent, Orionis alti non falsus virtute nepos: procul, oro, paternum omen et innuptae vetus excidat ira Dianae, iungunt se castris regisque in nomen adoptant Ocalea Medeonque et confertissima lucis Nisa Dionaeisque avibus circumsona Thisbe. proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni arma patris pinuque iubas imitatur equinas, terribilis silvis: reor et Mavorte cruento talis erit. dites pecorum comitantur Erythrae, qui Scolon densamque iugis Eteonon iniquis, qui breve litus Hyles Atalantaeamque superbi Schoenon habent notique colunt vestigia campi; fraxineas Macetum vibrant de more sarisas saevaque difficiles excludere volnera peltas. ecce autem clamore ruunt Neptunia plebes Onchesti: quos pinigeris Mycalessos in agris Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit Gargaphie, quorumque novis Haliartos aristis invidet et nimia tela rudes trunci, galeae vacua ora leonum, arborei dant scuta sinus, hos regis egenos Amphion en noster agit — cognoscere pronum, virgo — , lyra galeam tauroque insignis avito. macte animo iuvenis, medios parat ire per enses nudaque pro caris opponere pectora muris, vos etiam nostris, Heliconia turba, venitis addere rebus opem; tuque, o Permesse, canoris et felix, Olmie, bellorum resides, patriis concentibus audis exsultare gregem, quales, cum pallida cedit bruma, renidentem deducunt Strymona cygni. ite alacres, numquam vestri morientur honores, bellaque perpetuo memorabunt carmine Musae.’ Dixerat, et paulum virgo interfata loquenti: ‘ illi autem, quanam iunguntur origine fratres? sic certe paria arma viris, sic exit in auras cassidis aequus apex; utinam haec concordia nostris!’ cui senior ridens: ‘non prima errore videndi falleris, Antigone: multi hos — nam decipit aetas — dixerunt fratres, pater est natusque, sed aevi confudere modos: puerum Lapithaona nymphe Dercetis expertem thalami crudumque maritis ignibus ante diem cupido violavit amore improba conubii; nec longum, et pulcher Alatreus editus, ac primae genitorem in flore iuventae consequitur traxitque notas et miscuit annos, et nunc sic fratres mentito nomine gaudent, plus pater; hunc olim iuvat et ventura senectus, tercentum genitor totidemque in proelia natus exercent equites: hi deseruisse feruntur exilem Glisanta Coroniamque, feracem messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes. sed potius celsos umbrantem hunc aspice late Hypsea quadriiugos, clipei septemplice tauro laeva, ter insuto servantur pectora ferro, pectora: nam tergo numquam metus, hasta vetustum silvarum decus, emissae cui pervia semper armaque corporaque et numquam manus inrita voti. Asopos genuisse datur, dignusque videri tunc pater, abreptis cum torrentissimus exit pontibus, aut natae tumidus cum virginis ultor flumina concussit generum indignata Tonantem. namque ferunt raptam patriis Aeginan ab undis amplexu latuisse Iovis: furit amnis et astris infensus bellare parat — nondum ista licebant nec superis — ; stetit audaces effusus in iras, conseruitque manum, nec quem imploraret habebat, donec vix tonitru submotus et igne trisulco cessit, adhuc ripis animosus gurges anhelis fulmineum cinerem magnaeque insignia poenae gaudet et Aetnaeos in caelum efflare vapores. talem Cadmeo mirabimur Hypsea campo, si modo placavit felix Aegina Tonantem. ducit Itonaeos et Alalcomenaea Minervae agmina, quos Midea et quos uvida Aulida qui Graeanque serunt viridesque Plataeas, et sulco Peteona domant refluumque meatu Euripum, qua noster, habent, teque ultima tractu Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus poscentes inrupit aquas, iam crine genisque caerulus, et mixtos expavit ab inguine pisces. glandibus et torta zephyros incidere cura: Cydoneas anteibunt gaesa sagittas, tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris trux puer; orbata florem, pater, adluis unda. quis tibi Phoebeas acies veteremque revolvat Phocida? qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson, et valles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri subnixam scopulo, vel qui Parnasson utrumque aut Cirrham tauris Anemorianque supinant Coryciumque nemus, propellentemque Lilaean Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam ferre sitim Python amnemque avertere ponto, omnibus immixtas cono super aspice laurus armaque vel Tityon vel Delon habentia, vel quas hic deus innumera laxavit caede pharetras. Iphitus asper agit, genitor cui nuper ademptus Naubolus Hippasides, tuus, o mitissime Lai, hospes; adhuc currus securaque lora tenebam, cum tua subter equos iacuit convulsa cruentis ictibus, o utinam nostro cum sanguine, cervix!’ Dicenti maduere genae, vultumque per omnem pallor iit, vocisque repens singultus apertum intercepit iter; refovet frigentis amicum pectus alumna senis; redit atque exile profatur: ‘o mihi sollicitum decus ac suprema voluptas, Antigone! seras tibi demoror improbus umbras, fors eadem scelera et caedes visurus avitas, donec te thalamis habilem integramque resignem: hoc satis, et fessum vita dimittite, Parcae, sed dum labor iners, quanti — nunc ecce reviso — transabiere duces: Clonin atque in terga comantes non ego Abantiadas, non te, saxosa Caryste, non humiles Aegas altumque Capherea dixi. et iam acies obtunsa negat, cunctique resistunt, et tuus armatis iubet ecce silentia frater.’ vix ea turre senex, cum rector ab aggere coepit: ‘magnanimi reges, quibus haud parere recusem ductor et ipse meas miles defendere Thebas, non ego vos stimulare parem — nam liber in arma impetus, et meritas ultro iurastis in iras — , nec laudare satis dignasque rependere grates sufficiam — referent superi vestraeque subacto hoste manus — : urbem socia de gente subistis tutari, quam non aliis populator ab oris belliger externave satus tellure, sed hostis indigena adsultat, cui castra adversa regenti hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores, hic erat et frater, cerne en ubicumque nefandus excidium moliris avis: venere volentes Aoniae populi, nec sum tibi, saeve, relictus, quid velit ista cohors, et te sentire decebat: reddere regna vetant.’ sic fatus, et omnia rite disponit, qui bella gerant, qui moenia servent, quas in fronte manus, medio quas robore sistat. perspicuas sic luce fores et virgea pastor claustra levat, ire duces, media stipantur plebe maritae; ipse levat ubera, suceiduasque adportat matribus agnas. Interea Danai noctemque diemque sub armis, noctem iterum rursusque diem — sic ira ferebat — ingeminant: contempta quies, vix aut sopor illis aut epulae fecere moram; properatur in hostem more fugae, nec monstra tenent, quae plurima nectit prodigialc canens certi fors praevia fati. quippe serunt diros monitus volucresque feraeque sideraque aversique suis decursibus amnes, infestumque tonat pater et mala fulgura lucent; terrificaeque adytis voces clusaeque deorum sponte fores; nunc sanguineus, nunc saxeus imber, et subiti manes flentumque occursus avorum, tunc et Apollineae tacuere oracula Cirrhae, et non adsuetis pernox ululavit Eleusin mensibus, et templis Sparte praesaga reclusis vidit Amyclaeos — facinus! — concurrere fratres. Arcades insanas latrare Lycaonis umbras nocte ferunt tacita, saevo decurrere campo Oenomaum sua Pisa refert; Aeheloon utroque deformem cornu vagus infamabat Acarnan. Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae confusum Iunonis ebur; mugire potentem Inachon agricolae, gemini maris incola narrat Thebanum toto planxisse Palaemona ponto, haec audit Pelopea phalanx, sed bellicus ardor consiliis obstat divum prohibetque timeri. Iam ripas, Asopc, tuas Boeotaque ventum flumina, non ausae transmittere protinus alae hostilem fluvium; forte et trepidantibus ingens descendebat agris, animos sive imbrifer arcus, seu montana dedit nubes, seu fluminis illa mens fuit obiectusque vado pater arma vetabat. tunc ferus Hippomedon magno cum fragmine ripae cunctantem deiecit equum, ducibusque relictis gurgite de medio frenis suspensus et armis ite viri clamat, ‘sic vos in moenia primus ducere, sic clusas voveo perfringere Thebas.’ praecipitant cuncti fluvio puduitque secutos. ac velut ignotum si quando armenta per amnem pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus omnibus et late medius timor: ast ubi ductor taurus init fecitque vadum, tunc mollior unda, tunc faciles saltus, visaeque accedere ripae. Haudproculinde iugum tutisque adcommoda castris arva notant, unde urbem etiam turresque videre Sidonias; placuit sedes fidique receptus, colle per excelsum patulo, quem subter aperto arva sinu, nullique aliis a montibus instant despectus; nec longa labor munimina durus addidit: ipsa loco mirum natura favebat. in vallum elatae rupes devexaque fossis aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae; cetera dant ipsi, donec sol montibus omnis erepsit rebusque dedit sopor otia fessis. Quis queat attonitas dictis ostendere Thebas? urbem in conspectu belli suprema parantis territat insomnem nox atra diemque minatur. discurrunt muris; nil saeptum horrore sub illo, nil fidum satis, invalidaeque Amphionis arces, rumor ubique alios maioresque timor; spectant tentoria contra Inachia externosque suis in montibus ignes, hi precibus questuque deos, hi Martia tela belligerosque hortantur equos, hi pectora fletu cara premunt miserique rogos et crastina mandant funera, si tenuis demisit lumina somnus, bella gerunt; modo lucra morae, modo taedia vitae attonitis, lucemque timent lucemque precantur. it geminum excutiens anguem et bacchatur utrisque Tisiphone castris; fratrem huic, fratrem ingerit illi, aut utrique patrem: procul ille penatibus imis excitus implorat Furias oculosque reposcit. Iam gelidam Phoeben et caligantia primus hauserat astra dies, cum iam tumet igne futuro Oceanus lateque novo Titane reclusum aequor anhelantum radiis subsidit equorum: ecce truces oculos sordentibus obsita canis exsangues Iocasta genas et bracchia planctu nigra ferens ramumque oleae cum velleris atri nexibus, Eumenidum velut antiquissima, portis egreditur magna eum maiestate malorum, hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles praecipitantem artus et plus quam possit euntem sustentant. venit ante hostes, et pectore nudo claustra adversa ferit tremulisque ululatibus orat admitti: ‘reserate viam! rogat impia belli mater; in his aliquod ius exsecrabile castris huic utero est.’ trepidi visam expavere manipli auditamque magis; remeat iam missus Adrasto nuntius: excipiunt iussi mediosque per enses dant iter. illa duces ut primum aspexit Achivos, clamorem horrendum luctu furiata resolvit: ‘Argolici proceres, ecquis monstraverit hostem, quem peperi? quanam inveniam, mihi dicite, natum sub galea?’ venit attonitae Cadmeius heros obvius, et raptam lacrimis gaudentibus implet solaturque tenens, atque inter singula matrem, matrem iterat, nunc ipsam urgens, nunc cara sororum pectora, eum mixta fletus anus asperat ira: ‘quid molles lacrimas venerandaque nomina fingis, rex Argive, mihi? quid colla amplexibus ambis invisamque teris ferrato pectore matrem? tune ille exsilio vagus et miserabilis hospes? quem non permoveas? longae tua iussa cohortes exspectant, multoque latus praefulgurat ense. a miserae matres! hunc te noctesque diesque deflebam? si verba tamen monitusque tuorum dignaris, dum castra silent suspensaque bellum horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque: i mecum patriosque deos arsuraque saltem tecta vide, fratremque — quid aufers lumina? — fratrem adloquere et regnum iam me sub iudice posce: aaut dabit, aut ferrum causa meliore resumes. anne times, ne forte doli, et te conscia mater decipiam? non sic miseros fas omne penates effugit: vix Oedipode ducente timeres. nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales, — a dolor! — et vestros etiamnum excuso furores. quodsi adeo perstas, ultro tibi, saeve, triumphum detulimus: religa captas in terga sorores, inice vincla mihi: gravis huc utcumque feretur et pater, ad vestrum gemitus nunc verto pudorem, Inachidae, liquistis enim parvosque senesque et lacrimas has quisque domi: sua credite matri viscera! si vobis hic parvo in tempore carus — sitque precor — quid me, oro, decet quidve ista, Pelasgi, ubera? ab Hyrcanis hoc Odrysiisve tulissent regibus, et si qui nostros vicere furores. adnuite, aut natum complexa superstite bello hic moriar.’ tumidas frangebant dicta cohortes, nutantesque virum galeas et sparsa videres fletibus arma piis. quales ubi tela viresque pectoris impulsu rabidi stravere leones, protinus ira minor, gaudentque in corpore capto securam differre famem: sic flexa Pelasgum corda labant, ferrique avidus mansueverat ardor. Ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula versus, nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora Antigones, variaque animum turbante procella exciderat regnum: cupit ire, et mitis Adrastus non vetat; hic iustae Tydeus memor occupat irae: ‘me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper expertus, nec frater eram, me opponite regi, cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto pectore in hoc, ubi tunc fidei pacisque sequestra mater eras, pulchris cum me nox vestra morata est hospitiis? nempe haec trahis ad commercia natum? duc illum in campum, vestro qui sanguine pinguis spirat adhuc pinguisque meo. tu porro sequeris, heu nimium mitis nimiumque oblite tuorum? scilicet infestae cum te circum undique dextrae nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent? tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum possessumque odiis Argiva in castra remittet? ante haec excusso frondescet lancea ferro, Inachus ante retro nosterque Achelous abibit, sed mite adloquium et saevis pax quaeritur armis: haec quoque castra patent, necdum meruere timeri, an suspectus ego? abscedo et mea volnera dono. intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores, finge autem pactis evictum excedere regnis, nempe iterum reddes?’ rursus mutata trahuntur agmina consiliis: subito ceu turbine caeli obvius adversum Boreae Notus abstulit aequor, arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys arripit et primae molitur semina pugnae. Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres, mite iugum, belli quondam vastator Eoi currus, Erythraeis sed nuper victor ab oris Liber in Aonios meritas dimiserat agros, illas turba dei seniorque ex more sacerdos sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes palmite maturo variisque ornare corymbis curat et alterno maculas interligat ostro, iamque ipsi colles, ipsa has — quis credat? — amabant armenta, atque ausae circum mugire iuvencae; quippe nihil grassata fames: manus obvia pascit, exceptantque cibos ora mero, vaga rure quies; si quando benigno urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum. has ubi vipereo tactas ter utramque flagello Eumenis in furias animumque redire priorem impulit, erumpunt non agnoscentibus agris. ceu duo diverso pariter si fulmina caelo rupta cadant longumque trahant per nubila crinem: non aliter cursu rapidae atque immane frementes transibunt campos aurigamque impete vasto, Amphiarae, tuum — nec defuit omen, eriles forte is primus equos stagna ad vicina trahebat — corripiunt; mox Taenarium, qui proximus, Idan Aetolumque Acamanta premunt: fuga torva per agros cornipedum, visa donec flammatus Aconteus strage virum, cui sueta feras prosternere virtus — Arcas erat — , densis iam fida ad moenia versas insequitur telis, multumque hastile resumens ter, quater adducto per terga, per ilia telo transigit. illae autem longo cum limite fusi sanguinis ad portas utrimque exstantia ducunt spicula semianimes, gemituque imitante querellas saucia dilectis adclinant pectora muris, templa putes urbemque rapi facibusque nefandis Sidonios ardere lares, sic clamor apertis exoritur muris; mallent cunabula magni Herculis aut Semeles thalamum aut penetrale ruisse Harmoniae. iam vacuum telis geminoque in sanguine ovantem comminus ense petit; subeunt Tegeaea iuventus auxilio tardi: iam supra sacra ferarum corpora maerenti iuvenis iacet ultio Baccho. Rumpitur et Graium subito per castra tumultu concilium; fugit exsertos iam non ausa preces; natas ipsamque repellunt qui modo tam mites, et praeceps tempore Tydeus utitur: ‘ite age, nunc pacem sperate fidemque! num saltem differre nefas potuitve morari, dum genetrix dimissa redit?’ sic fatus aperto ense vocat socios, saevus iam clamor, et irae hinc atque inde calent; nullo venit ordine bellum, confusique duces volgo, et neglecta regentum imperia; una equites mixti peditumque catervae et rapidi currus; premit indigesta ruentes copia, nec sese vacat ostentare nec hostem noscere, sic subitis Thebana Argivaque pubes conflixere globis; retro vexilla tubaeque post tergum et litui bellum invenere secuti, tantus ab exiguo ventus uti primas struit intra nubila vires, lenis adhuc, frondesque et aperta cacumina gestat, mox rapuit nemus et montes patefecit opacos. Nunc age, Pieriae, non vos longinqua, sorores, consulimus, vestras acies vestramque referte Aoniam; vidistis enim, dum Marte propinquo horrent Tyrrhenos Heliconia plectra tumultus. Sidonium Pterclan sonipes male fidus in armis rumpentem frenos diversa per agmina raptat iam liber, sic fessa manus: venit hasta per armos Tydeos et laevum iuveni transverberat inguen labentemque adfigit equo; fugit ille perempto consertus domino, nec iam arma aut frena tenentem portat adhue: ceu nondum anima defectus utraque cum sua Centaurus moriens in terga recumbit, certat opus ferri: sternunt alterna furentes Hippomedon Sybarin, Pylium Periphanta Menoeceus, Parthenopaeus Ityn: Sybaris iacet ense cruento, cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta. Caeneos Inachii ferro Mavortius Haemon colla rapit, cui dividuum trans corpus hiantes truncum oculi quaerunt, animus iam rapiebat Abas: cornu deprensus Achiva dimisit moriens clipeum hostilemque suumque. Quis tibi Baccheos, Eunaee, relinquere cultus, quis lucos, veritus quibus emansisse sacerdos, suasit et adsuetum Bromio mutare furorem? quem terrere queas? clipei penetrabile textum pallentes hederae Nysaeaque serta coronant, candida pampineo subnectitur instita pilo, crine latent umeri, crescunt lanugine malae, et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax, bracchiaque in manicis et pictae vincula plantae carbaseique sinus, et fibula rasilis auro Taenariam fulva mordebat iaspide pallam, quam super a tergo velox corytus et arcus pendentesque sonant aurata lynce pharetrae. it lymphante deo media inter milia longum vociferans: ‘prohibete manus, haec omine dextro moenia Cirrhaea monstravit Apollo iuvenca; pareite, in haec ultro scopuli venere volentes. gens saerata sumus: gener huic est Iuppiter urbi Gradivusque socer; Bacchum haud mentimur alumnum et magnum Alciden.’ iactanti talia frustra turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta, qualis ubi primam leo mane cubilibus atris erexit rabiem et saevo speculatur ab antro aut cervum aut nondum bellantem fronte iuvencum, it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant venantum, praedam videt et sua volnera nescit: sic tum congressu Capaneus gavisus iniquo librabat magna venturam mole cupressum. ante tamen quid femineis ululatibus inquit, ‘terrificas. moriture, viros? utinam ipse veniret, cui furis! haec Tyriis cane matribus!’ et simul hastam expulit; illa volans, ceu vis non ulla moretur obvia, vix sonuit clipeo et iam terga reliquit, arma fluunt, longisque crepat singultibus aurum, eruptusque sinus vicit cruor, occidis audax, occidis Aonii puer altera cura Lyaei. marcida te fractis planxerunt Ismara thyrsis, te Tmolos, te Nysa ferax Theseaque Naxos et Thebana metu iuratus in orgia Ganges. Nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae, parcior ad cives Polynicis inhorruit ensis, eminet ante alios iam formidantibus arva Amphiaraus equis ac multo pulvere vertit campum indignantem: famulo decus addit inane maestus et extremos obitus inlustrat Apollo, ille etiam clipeum galeamque incendit honoro sidere; nec tarde fratri, Gradive, dedisti, ne qua manus vatem, ne quid mortalia bello laedere tela queant: sanctum et venerabile Diti funus eat. certus et ipse necis, vires fiducia leti suggerit; inde viro maioraque membra diesque laetior et numquam tanta experientia caeli, si vacet: avertit morti contermina virtus, ardet inexpleto saevi Mavortis amore, et fruitur dextra atque anima flagrante superbit, hicne hominum casus lenire et demere Fatis iura frequens? quantum subito diversus ab illo, qui tripodas laurusque sequi, qui doctus in omni nube salutato volucrem cognoscere Phoebo! innumeram ferro plebem, ceu letifer annus aut iubar adversi grave sideris, immolat umbris ipse suis: iaculo Phlegyan iaculoque superbum Phylea, falcato Clonin et Chremetaona curru comminus hunc stantem metit, hunc a poplite sectum, cuspide non missa Chromin Iphinoumque Sagenque intonsumque Gyan sacrumque Lycorea Phoebo — invitus: iam fraxineum demiserat hastae robur, et excussis apparuit infula cristis — , Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti et domus et coniunx et amantes litora nati vixerat ille diu pauper scrutator aquarum, decepit tellus, moriens hiemesque notosque laudat et experti meliora pericula ponti. Aspicit has longe iamdudum Asopius Hypseus palantum strages ardetque avertere pugnam, quamquam haud ipse minus curru Tirynthia fundens robora; sed viso praesens minor augure sanguis: illum armis animisque cupit, prohibebat iniquo agmine consertum cunei latus; inde superbus exseruit patriis electum missile ripis, ac prius: ‘Aonidum dives largitor aquarum, clare Giganteis etiamnum, Asope, favillis, da numen dextrae: rogat hoc natusque tuique quercus alumna vadi; fas et mihi spernere Phoebum, si tibi conlatus divum sator, omnia mergam fontibus arma tuis tristesque sine augure vittas.’ audierat genitor: vetat indulgere volentem Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen. ille ruit: deus ipse vagis succedit habenis, Lernaeum falso simulans Haliacmona vultu, tunc vero ardenti non ulla obsistere temptant signa, ruunt solo terrore, et volnera citra mors trepidis ignava venit, dubiumque tuenti presserit infestos onus impuleritne iugales, sic ubi nubiferum montis latus aut nova ventis solvit hiemps, aut victa situ non pertulit aetas, desilit horrendus campo timor, arva limite non uno longaevaque robora secum praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso aut vallem cavat aut medios intercipit amnes. non secus ingentique viro magnoque gravatus temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine fervet, ipse sedens telis pariterque ministrat habenis Delius, ipse docet iactus adversaque flectit spicula fortunamque hastis venientibus aufert, sternuntur terra nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha Action, conatusque toris vittatam attingere Manto Lampus: in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas, et iam cornipedes trepidi ac moribunda reflantes corpora rimantur terras, omnisque per artus sulcus et incisis altum rubet orbita membris, hos iam ignorantes terit impius axis, at illi vulnere semineces — nec devitarc facultas — venturum super ora vident; iam lubrica tabo frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque sanguine difficiles, et tardior ungula fossis visceribus: tunc ipse furens in morte relicta spicula et e mediis exstantes ossibus hastas avellit, strident animae currumque sequuntur. Tandem se famulo summum confessus Apollo utere luce tua longamque ait, ‘indue famam, dum tibi me iunctum Mors inrevocata veretur. vincimur: immites scis stamina; vade, diu populis promissa voluptas Elysiis, certe non perpessure Creontis imperia aut vetito nudus iaciture supulcro.’ ille refert contra, et paulum respirat ab armis: ‘olim te, Cirrhaee pater, peritura sedentem ad iuga — quis tantus miseris honor? — axe trementi sensimus; instantes quonam usque morabere manes? audio iam rapidae cursum Stygis atraque Ditis flumina tergeminosque mali custodis hiatus. accipe commissum capiti decus, accipe laurus, quas Erebo deferre nefas, nunc voce suprema, si qua recessuro debetur gratia vati, deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae coniugis et pulchrum nati commendo furorem.’ desiluit maerens lacrimasque avertit Apollo: tune vero ingemuit currusque orbique iugales. non aliter caeco nocturni turbine Cori scit peritura ratis, cum iam damnata sororis igne Therapnaei fugerunt carbasa fratres. Iamque recessurae paulatim horrescere terrae summaque terga quati graviorque effervere pulvis coeperat; inferno mugit iam murmure campus. bella putant trepidi bellique hunc esse fragorem, hortanturque gradus; alius mirantesque inclinat equos; iam frondea nutant culmina, iam muri, ripisque Ismenos apertis effugit; exciderunt irae, nutantia Agunt tela solo, dubiasque vagi nituntur in hastas comminus inque vicem viso pallore recedunt. sic ubi navales miscet super aequora pugnas contempto Bellona mari, si forte benigna tempestas, sibi quisque cavent, ensesque recondit mors alia, et socii pacem fecere timores, talis erat campo belli fluitantis imago, sive laborantes concepto flamine terrae ventorum rabiem et clusum eiecere furorem, exedit seu putre solum carpsitque ferendo unda latens, sive hae volventis machina caeli incubuit, sive omne fretum Neptunia movit cuspis et extremas gravius mare torsit in oras, seu vati datus ille fragor, seu terra minata est fratribus: ecce alte praeceps humus ore profundo dissilit, inque vicem timuerunt sidera et umbrae, illum ingens haurit specus et transire parantes mergit equos; non arma manu, non frena remisit: sicut erat, rectos defert in Tartara currus, respexitque cadens caelum campumque coire ingemuit, donec levior distantia rursus miscuit arva tremor lucemque exclusit Averno.