Asperat Aonios rabies audita cruenti Tydeos; ipsi etiam minus ingemuere iacentem Inachidae, culpantque virum et rupisse queruntur fas odii; quin te, divum implacidissime, quamquam praecipuum tunc caedis opus, Gradive, furebas, ora, sed et trepidos alio torsisse iugales, ergo profanatum Melanippi funus acerbo volnere non aliis ultum Cadmeia pubes insurgunt stimulis, quam si turbata sepulcris ossa patrum monstrisque datae crudelibus urnae, accendit rex ipse super: ‘quisquamne Pelasgis mitis adhuc hominemque gerit? iam morsibus uncis — pro furor! usque adeo tela exsatiavimus! — artus dilacerant. nonne Hyrcanis bellare putatis tigribus, aut saevos Libyae contra ire leones? et nunc ille iacet — pulchra o solacia leti! — ore tenens hostile caput, dulcique nefandus immoritur tabo; nos ferrum immite illis nuda odia, et feritas iam non eget armis. sic pergant rabidi claraque hac laude dum videas haec, summepater. sed enim hiscere campos conquesti terraeque fugam mirantur; an istos vel sua portet humus?’ magno sic fatus agebat procursu fremituque viros, furor omnibus idem Tydeos invisi spoliis raptoque potiri corpore, non aliter subtexunt astra catervae incestarum avium, longe quibus aura nocentem aera desertasque tulit sine funere mortes; illo avidae cum voce ruunt, sonat arduus aether plausibus, et caelo volucres cessere minores. Fama per Aonium rapido vaga murmure campum spargitur in turmas, solito pernicior index cum lugenda refert, donec, cui maxima fando damna vehit, trepidas lapsa est Polynicis ad aures. deriguit iuvenis lacrimaeque haesere paratae, et cunctata fides; nimium nam cognita virtus Oenidae credi letum suadetque vetatque. sed postquam haud dubio clades auctore reperta est, nox oculos mentemque rapit; tum sanguine fixo membra simul, simul arma ruunt: madet ardua fletu iam galea atque ocreae clipeum excepere cadentem. it maestus genua aegra trahens hastamque sequentem, vulneribus ceu mille gravis totosque per artus saucius, absistunt socii monstrantque gementes. tandem ille abiectis, vix quae portaverat, armis nudus in egregii vacuum iam corpus amici procidit et tali lacrimas cum voce profudit: ‘hasne tibi, armorum spes o suprema meorum, Oenide, grates, haec praemia digna rependi, nudus ut invisa Cadmi tellure iaceres sospite me? nunc exsul ego aeternumque fugatus, quando alius misero ac melior mihi frater ademptus. nec iam sortitus veteres regnique nocentis periurum diadema peto: quo gaudia tanti empta mihi aut sceptrum, quod non tua dextera tradet? ite, viri, solumque nil opus arma ultra temptare et perdere ite, precor; quid iam dabitis mihi denique maius? Tydea consumpsi! quanam hoc ego morte piabo? o socer, o Argi! et primae bona iurgia noctis, alternaeque manus et longi pignus amoris ira brevis; non me ense tuo tunc, maxime Tydeu, — et poteras — nostri mactatum in limine Adrasti! quin etiam Thebas me propter et impia fratris tecta libens, unde haud alius remeasset, adisti, ceu tibimet sceptra et proprios laturus honores, iam Telamona pium, iam Thesea fama tacebat — qualis et ecce iaces! quae primum vulnera mirer? quis tuus hic, quis ab hoste cruor? quae te agmina quive innumeri stravere globi? num fallor, et ipse invidit pater et tota Mars impulit hasta?’ sic ait, et maerens etiamnum lubrica tabo ora viri terget lacrimis dextraque reponit. ‘tune meos hostes hucusque exosus, et ultra sospes ego?’ exuerat vagina turbidus ensem aptabatque neci: comites tenuere, socerque castigat bellique vices ac fata revolvens solatur tumidum, longeque a corpore caro paulatim, unde dolor letique animosa voluntas, amovet ac tacite ferrum inter verba reponit. ducitur amisso qualis consorte laborum deserit inceptum media inter iugera sulcum taurus iners colloque iugum deforme remisso parte trahit, partem lacrimans sustentat arator. Ecce autem hortatus Eteoclis et arma secuti, lecta manus, iuvenes, quos nec Tritonia bello, nec prope conlata sprevisset cuspide Mavors, adventant; contra conlecta ut pectora parmae fixerat atque hastam longe protenderat, haeret arduus Hippomedon: ceu fluctibus obvia rupes, cui neque de caelo metus et fracta aequora cedunt, stat cunctis immota minis, fugit ipse rigentem pontus et ex alto miserae novere carinae. tunc prior Aonides — validam simul eligit hastam — ‘non pudet hos manes, haec infirmantia bellum funera dis coram et caelo inspectante scilicet egregius sudor memorandaque virtus hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos exsequiis lacrimandus eat mollique feretro infandam eiectans saniem! dimittite curam; nullae illum volucres, nulla impia monstra nec ipse, si demus, pius ignis edat.’ nec plura, sed ingens intorquet iaculum, duro quod in aere moratum transmissumque tamen clipei stetit orbe secundo, inde Pheres acerque Lycus; sed cassa Pheretis hasta redit, Lycus excelso terrore comantem perstringit galeam; convulsae cuspide longe diffugere iubae patuitque ingloria cassis, ipse nec ire retro, nec in obvia concitus arma exsilit, inque eadem sese vestigia semper obversus cunctis longius indulget dextrae motusque per omnes corpus amat, corpus servans circumque supraque vertitur, imbellem non sic amplexa iuvencum infestante lupo tunc primum feta tuetur mater et ancipiti circumfert cornua gyro; ipsa nihil metuens sexusque oblita minoris spumat et ingentes imitatur femina tauros, tandem intermissa iaculantum nube potestas reddere tela fuit; iamque et Sicyonius Alcon venerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae turma subit cuneumque replent, his laetus Lernaeam iacit ipse trabem, volat illa sagittis aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen transabit et iuncti clipeum cavat improba Mopsi. Phocea tum Cydona Tanagraeumque Phalanthum atque Erycem, hunc retro conversum et tela petentem, dum spes nulla necis, crinito a vertice figit; faucibus ille cavis hastam non ore receptam miratur moriens, pariterque et murmure plenus sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes, ausus erat furto dextram eiectare pone viros atque arma latens, positumque trahebat prenso crine caput: vidit, quamquam undique crebrae, Hippomedon, ante ora minae, saevoque protervam abstulit ense manum; simul increpat: ‘hanc tibi Tydeus, Tydeus ipse rapit; post et confecta virorum fata time magnosque miser fuge tangere manes!’ ter Cadmea phalanx torvum abduxere cadaver, ter retrahunt Danai: Siculi velut anxia puppis seditione maris nequiquam obstante magistro errat et averso redit in vestigia velo. Non ibi Sidoniac valuissent pellere coepto Hippomedonta manus, non illum impacta moverent tormenta oppositum, formidatique superbis turribus impulsus temptato umbone redissent. sed memor Elysii regis noxasque recensens Tydeos in medios astu subit impia campos Tisiphone: sensere acies subitusque cucurrit sudor equis sudorque viris, quamquam ore remisso Inachium Angebat Halyn; nusquam impius ignis verberaque, et iussi tenuere silentia crines, arma gerit iuxtaque feri latus Hippomedontis blanda genas vocemque venit, tamen ille loquentis extimuit vultus admiraturque timorem. illa autem lacrimans tu nunc ait, ‘inclyte, frustra exanimes socios inhumataque corpora Graium — scilicet is nobis metus, aut iam cura sepulcri? — protegis; ipse manu Tyria tibi captus Adrastus raptatur, teque ante alios, te voce manuque invocat; heu qualem lapsare in sanguine vidi, exutum canos lacero diademate crines! nec procul hinc, adverte oculos; ubi plurimus ille pulvis, ubi ille globus.’ paulum stetit anxius heros librabatque metus; premit aspera virgo: ‘quid haeres? imus? an hi retinent manes, et vilior ille qui superest?’ miserum sociis opus et sua mandat proelia et unanimi vadit desertor amici, respiciens tamen et revocent si forte paratus. inde legens turbata trucis vestigia divae huc illuc frustra ruit avius, impia donec Eumenis ex oculis reiecta caerula parma fugit et innumeri galeam rupere cerastae. aspicit infelix discussa nube quietos Inachidas currumque nihil metuentis Adrasti. Et Tyrii iam corpus habent, iam gaudia magnae testantur voces, victorque ululatus aderrat auribus occultoque ferit praecordia luctu, ducitur hostili — pro dura potentia fati! — Tydeus ille solo, modo cui Thebana sequenti agmina, sive gradus seu frena effunderet, ingens limes utrimque datus; numquam arma manusque quiescunt, nulla viri feritas: iuvat ora rigentia leto et formidatos impune lacessere vultus. hic amor, hoc una timidi fortesque sequuntur nobilitare manus, infectaque sanguine tela coniugibus servant parvisque ostendere natis, sic ubi Maura diu populatum rura leonem, quem propter clausique greges vigilantque magistri, pastorum lassae debellavere cohortes: gaudet ager, magno subeunt clamore coloni, praecerpuntque iubas immaniaque ora recludunt damnaque commemorant, seu iam sub culmine fixus excubat, antiquo seu pendet gloria luco. At ferus Hippomedon quamquam iam sentit inane auxilium et seram rapto pro corpore pugnam, it tamen et caecum rotat inrevocabilis ensem, vix socios hostesque, nihil dum tardet euntem, secernens; sed caede nova iam lubrica tellus armaque seminecesque viri currusque soluti impediunt laevumque femur, quod cuspide fixum regis Echionii, sed dissimulaverat ardens, sive ibi nescierat. maestum videt Hoplea tandem; Tydeos hic magni fidus comes et modo frustra armiger alipedem prona cervice tenebat fatorum ignarum domini solumque frementem, quod vacet inque acies audentior ille pedestres, hunc aspernantem tumido nova pondera tergo — unam quippe manum domitis expertus ab annis — corripit adfaturque: ‘quid o nova fata recusas, infelix sonipes? numquam tibi dulce superbi regis onus; non iam Aetolo satiabere campo gaudentemque iubam per stagna Acheloia solves, quod superest, caros, i, saltem ulciscere manes aut sequere, extorrem ne tu quoque laeseris umbram captivus tumidumque equitem post Tydea portes.’ audisse accensumque putes: hoc fulmine raptum abstulit et similes minus indignatur habenas. semifer aeria talis Centaurus ab Ossa desilit in valles, ipsum nemora alta tremiscunt, campus equum, trepidi cursu glomerantur anhelo Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro colla metens linquit truncos post terga cadentes. ventum erat ad fluvium; solito tunc plenior alveo — signa mali — magna se mole Ismenos agebat. illa brevis requies, illo timida agmina lassam de campis egere fugam; stupet hospita belli unda viros claraque armorum incenditur umbra, insiluere vadis, magnoque fragore solutus agger et adversae latuerunt pulvere ripae, ille quoque hostiles saltu maiore per undas inruit attonitis — longum dimittere habenas — sicut erat, tantum viridi defixa parumper caespite populeo commendat spicula trunco. tunc vero exanimes tradunt rapientibus ultro arma vadis: alii demissa casside, quantum tendere conatus animae valuere sub undis, turpe latent; multi fluvium transmittere nando adgressi, sed vincla tenent laterique repugnat balteus et madidus deducit pectora thorax, qualis caeruleis tumido sub gurgite terror piscibus, arcani quotiens devexa profundi scrutantem delphina vident; fugit omnis in imos turba lacus viridesque metu stipantur in algas; nec prius emersi, quam summa per aequora flexus emicet et visis malit certare carinis: talis agit sparsos mediisque in fluctibus heros frena manu pariter, pariter regit arma, pedum quem remigio sustentat equus2; consuetaque campo fluctuat et mersas levis ungula quaerit harenas. sternit Iona Chromis, Chromin Antiphos, Antiphon Hypseus, Hypseus Astyagen evasurumque relicto amne Linum, ni fata vetent et stamine primo ablatum tellure mori. premit agmina Thebes Hippomedon, turbat Danaos Asopius Hypseus: amnis utrimque timet, crasso vada mutat uterque sanguine, et e fluvio neutri fatale reverti, iam laceri pronis volvuntur cursibus artus oraque et abscisae redeunt in pectora dextrae, spicula iam clipeosque leves arcusque remissos unda vehit, galeasque vetant descendere cristae: summa vagis late sternuntur flumina ima viris; illic luctantur corpora leto, efflantesque animas retro premit obvius amnis. Flumineam rapiente vado puer Argipus ulmum prenderat, insignes umeros ferus ense Menoeceus amputat; ille cadens, nondum conamine adempto, truncus in excelsis spectat sua bracchia ramis. Hypseos hasta Tagen ingenti vulnere mersit, ille manet fundo, rediit pro corpore sanguis, desiluit ripis fratrem rapturus Agenor heu! miser et tenuit, sed saucius ille levantem degravat amplexu: poterat resolutus Agenor emersisse vadis, piguit sine fratre reverti. surgentem dextra Capetum vulnusque minantem sorbebat rapidus nodato iam voltu, iam crine latet, iam dextera nusquam, ultimus abreptas ensis descendit in undas, mille modis leti miseros mors una fatigat. induit a tergo Mycalesia cuspis Agyrten; respexit: nusquam auctor erat, sed concita tractu gurgitis effugiens invenerat hasta cruorem. Figitur et validos sonipes Aetolus in armos, exsiluitque alte vi mortis et aera pendens verberat; haud tamen est turbatus fulmine sed miseratur equum, magnoque ex volnere telum exuit ipse gemens et sponte remisit habenas. inde pedes repetit pugnas gressuque manuque certior, et segnem Nomium fortemque Mimanta Thisbaeumque Lichan Anthedoniumque Lycetum continuat ferro geminasque e fratribus unum Thespiaden; eadem poscenti fata Panemo: vive superstes ait, ‘diraeque ad moenia Thebes solus abi, miseros non decepture parentes. di bene, quod pugnas rapidum deiecit in amnem sanguinea Bellona manu: trahit unda timentes gurgite gentili, nuda nee flebilis umbra stridebit vestros Tydeus inhumatus ad ignes; ibitis aequoreis crudelia pabula monstris, illum terra vehit suaque in primordia solvet.’ sic premit adversos et acerbat vulnera dictis ac nunc ense furit, nunc tela natantia captans ingerit: innuptae comitem Therona Dianae, ruricolamque Gyen cum fluetivago Ergino, intonsumque Hersen contemptoremque profundi Crethea, nimbosam qui saepe Caphereos arcem Euboicasque hiemes parva transfugerat alno. quid non fata queant? traiectus pectora ferro volvitur in fluctus, heu cuius naufragus undae! te quoque sublimi tranantem flumina curru, dum socios, Pharsale, petis, resupinat ademptis Dorica cuspis equis; illos violentia saevi gurgitis infelixque iugi concordia mergit. Nune age, quis tumidis magnum inclinarit in undis Hippomedonta labor, cur ipse excitus in arma Ismenos, doctae nosse indulgete sorores: vestrum opus ire retro et senium depellere famae, gaudebat Fauno Nymphaque Ismenide natus maternis bellare tener Crenaeus in undis, Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido et natale vadum et virides cunabula ripae, ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores, laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo transit avum: levat unda gradus, seu defluus ille, sive obliquus eat; nec cum subit obvius, ullas stagna dedere moras pariterque revertitur amnis, non Anthedonii tegit hospitis inguina pontus blandior, aestivo nec se magis aequore Triton exserit, aut carae festinus ad oscula matris cum remeat tardumque ferit delphina Palaemon. arma decent umeros, clipeusque insignis et auro lucidus Aoniae caelatur origine gentis. Sidonis hic blandi per candida terga iuvenci, iam secura maris, teneris iam cornua palmis non tenet, extremis adludunt aequora plantis; ire putes clipeo fluctusque secare iuvencum. adiuvat unda fidem pelago nec discolor amnis, tunc audax pariter telis et voce proterva Hippomedonta petit: ‘non haec fecunda veneno Lerna. nec Herculeis haustae serpentibus undae: sacrum amnem, sacrum — et miser experiere! — deumque altrices inrumpis aquas.’ nihil ille, sed ibat comminus; opposuit cumulo se densior amnis tardavitque manum, vulnus tamen illa retentum pertulit atque animae tota in penetralia sedit. horruit unda nefas, silvae flevistis utraeque, et. graviora cavae sonuerunt murmura ripae. ultimus ille sonus moribundo emersit ab ore: mater! in hanc miseri ceciderunt flumina vocem. At genetrix coetu glaucarum cincta sororum protinus icta malo vitrea de valle solutis exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem, utque erupit aquis iterumque iterumque trementi ingeminat Crenaee sono: nusquam ille, sed index desuper, a miserae nimium noscenda parenti, parma natat; iacet ipse procul, qua mixta supremum Ismenon primi mutant confinia ponti, fluctivagam sic saepe domum madidosque penates Alcyone deserta gemit, cum pignora saevus Auster et algentes rapuit Thetis invida nidos, mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis limite non uno, liquidum qua subter eunti lucet iter, miseri nequaquam funera nati vestigat, plangitque tamen; saepe horridus amnis obstat, et obducto caligant sanguine visus, illa tamen praeceps in tela offendit et enses scrutaturque manu galeas et prona reclinat corpora; nec ponto submota intrabat amaram Dorida, possessum donec iam fluctibus altis Nereidum miserata cohors ad pectora matris impulit, illa manu ceu vivum amplexa reportat insternitque toris riparum atque umida siccat mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit: ‘ hoc tibi semidei munus tribuere parentes nee mortalis avus? sic nostro in gurgite regnas? mitior haec misero discors alienaque tellus, mitior unda maris, quae iuxta flumina corpus rettulit et miseram visa exspectasse parentem. hine mei vultus? haec torvi lumina patris? hi crines undantis avi? tu nobile quondam undarum nemorumque decus, quo sospite maior diva et Nympharum longe regina ferebar. heu ubinam ille frequens modo circa limina matris ambitus orantesque tibi servire Napaeae? cur nunc te, melius saevo mansure amplexu misero tumulis, Crenaee, reporto non mihi? nec tantae pudet heu miseretque ruinae, dure parens? quae te alta et ineluctabilis imo condidit amne palus, quo nec iam cruda nepotis funera, nec nostri valeant perrumpere planctus? ecce furit iactatque tuo se in gurgite maior Hippomedon, illum ripaeque undaeque tremiscunt, illius impulsu nostrum bibit unda cruorem: tu piger et trucibus facilis servire Pelasgis. ad cineres saltem supremaque iusta tuorum, saeve, veni, non hic solum accensure nepotem.’ his miscet planctus multumque indigna cruentat pectora, caeruleae referunt lamenta sorores: qualiter Isthmiaco nondum Nereida portu Leucothean planxisse ferunt, dum pectore anhelo frigidus in matrem saevum mare respuit infans. At pater arcano residens Ismenos in antro, unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus pascitur et Tyrios melior venit annus in agros, ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, novos-que accepit natae gemitus, levat aspera musco colla gravemque gelu crinem, ceciditque soluta pinus adulta manu dimissaque volvitur urna. illum per ripas annoso scrupea limo ora exsertantem silvae fluviique minores mirantur: tantus tumido de gurgite surgit, spumosum attollens apicem lapsuque sonoro pectora caerulcae rivis manantia barbae. obvia cognatos gemitus casumque nepotis Nympharum docet una patrem monstratque cruentum auctorem dextramque premit: stetit arduus alto amne, manuque genas et nexa virentibus ulvis cornua concutiens sic turbidus ore profundo incipit: ‘huncne mihi, superum regnator, honorem, quod totiens hospesque tuis et conscius actis — nec memorare timor — falsa nunc improba fronte cornua, nunc vetitam currus deiungere Phoeben, dotalesque rogos deceptaque fulmina vidi praecipuosque alui natorum? an vilis et illis gratia? ad hunc certe repsit Tirynthius amnem, hac tibi flagrantem Bromium restinximus unda. aspice, quas fluvio caedes, quae funera portem, continuus telis alioque adopertus acervo. omne vadum belli series tenet, omnis anhelat unda nefas, subterque animae supraque recentes errant et geminas iungunt caligine ripas. ille ego clamatus sacris ululatibus amnis, qui molles thyrsos Baccheaque cornua puro fonte lavare feror, stipatus caedibus artas in freta quaero vias; non Strymonos impia tanto stagna cruore natant, non spumifer altius Hebrus Gradivo bellante rubet, nee te admonet altrix unda tuasque manus, iam pridem oblite parentum Liber? an Eous melius pacatur Hydaspes? at tu, qui tumidus spoliis et sanguine gaudes insontis pueri, non hoc ex amne potentem Inachon aut saevas victor revehere Mycenas, ni mortalis ego et tibi ductus ab aethere sanguis.’ Sic ait infrendens et sponte furentibus undis signa dedit: mittit gelidus montana Cithaeron auxilia antiquasque nives et pabula brumae ire iubet; frater tacitas Asopos eunti conciliat vires et hiulcis flumina venis suggerit. ipse.cavae scrutatur viscera terrae stagnaque torpentesque lacus pigrasque paludes excutit, atque avidos tollens ad sidera voltus umentes nebulas exhaurit et aera siccat. iamque super ripas utroque exstantior ibat aggere, iam medium modo qui superaverat amnem Hippomedon intactus aquis umerosque manusque, miratur crevisse vadum seseque minorem, hinc atque hinc tumidi fluctus animosaque surgit tempestas instar pelagi, cum Pliadas haurit aut nigrum trepidis impingit Oriona nautis, non secus aequoreo iactat Teumesius amnis Hippomedonta salo, semperque umbone sinistro tollitur et clipeum nigrante supervenit aestu spumeus adsultans, fractaque refunditur unda et cumulo maiore redit; nec mole liquenti contentus carpit putres servantia ripas arbusta annosasque trabes eiectaque fundo saxa rotat, stat pugna impar amnisque virique, indignante deo; nec enim dat terga nec ullis frangitur ille minis, venientesque obvius undas intrat et obiecta dispellit flumina parma, stant terra fugiente gradus, et poplite tenso lubrica saxa tenet, genibusque obnixus et haerens subruta fallaci servat vestigia limo, sic etiam increpitans: ‘unde haec, Ismene, repente ira tibi? quove has traxisti gurgite vires, imbelli famulate deo solumque cruorem femineis experte choris, cum Bacchica mugit buxus et insanae maculant trieterida dixerat; atque illi sese deus obtulit ultro turbidus imbre genas et nube nec saevit dictis, trunca sed pectora quercu ter quater oppositi, quantum ira deusque valebat, impulit adsurgens: tandem vestigia flexit excussumque manu tegimen, conversaque lente terga refert, instant undae sequiturque labantem amnis ovans; nec non saxis et grandine ferri desuper infestant Tyrii geminoque repellunt aggere, quid faciat bellis obsessus et undis? nec fuga iam misero, nec magnae copia mortis. Stabat gramineae producta crepidine ripae undarum ac terrae dubio, sed amicior undis, fraxinus ingentique vadum possederat umbra, huius opem — nam qua terras invaderet? — unca arripuit dextra: nec pertulit illa trahentem; sed maiore super, quam stabat, pondere victa solvitur, et qua stagna subit radice quibusque arentem mordebat humum, demissa iniecit sese trepido ripamque, nec ultra passa virum huc undae coeunt, et ineluctabile caeno verticibusque cavis sidit crescitque barathrum, iamque umeros, iam colla ducis sinuosa vorago circuit: hic demum victus suprema fateri exclamat: ‘fluvione — pudet! — Mars inclyte, merges hanc animam, segnesque lacus et stagna subibo ceu pecoris custos, subiti torrentis iniquis interceptus aquis? adeone occumbere ferro non merui?’ tandem precibus commota Tonantem Iuno subit: ‘quonam miseros, sator inclyte divum, Inachidas, quonam usque premes? iam Pallas et odit Tydea, iam rapto tacuerunt augure Delphi: en meus Hippomedon, cui gentis origo Mycenae Argolicique lares numenque ante omnia Iuno — sic ego fida meis? — pelagi crudelibus ibit praeda feris? certe tumidos supremaque victis iusta Theseos ignis ubi est?’ non spernit coniugis aequas ille preces, leviterque oculos ad moenia Cadmi rettulit, et viso sederunt flumina nutu. illius exsangues umeri et perfossa patescunt pectora: ceu ventis alte cum elata resedit tempestas, surgunt scopuli quaesitaque nautis terra, et ab infestis descendunt aequora saxis. quid ripas tenuisse iuvat? premit undique nimbo telorum Phoenissa cohors, nec tegmina membris ulla, omnisque patet leto; tunc vulnera manant, quique sub amne diu stupuit cruor, aere nudo solvitur et tenues venarum laxat hiatus, incertique labant undarum e frigore gressus, procumbit, Getico qualis procumbit in Haemo seu Boreae furiis putri seu robore quercus caelo mixta comas, ingentemque aera laxat: illam nutantem nemus et mons ipse tremiscit, qua tellure cadat, quas obruat ordine silvas, non tamen aut ensem galeamve audacia cuiquam tangere; vix credunt oculis ingentiaque horrent funera, et adstrictis accedunt comminus armis. Tandem adiit Hypseus capulumque extrahit et torvos laxavit casside vultus; itque per Aonios alte mucrone corusco suspensam ostentans galeam et clamore superbit: ‘hic ferus Hippomedon, hic formidabilis ultor Tydeos infandi debellatorque cruenti gurgitis!’ agnovit longe pressitque dolorem magnanimus Capaneus, telumque immane lacerto hortatur librans: ‘ades o mihi, dextera, tantum tu praesens bellis et inevitabile numen, te voco, te solam superum contemptor adoro.’ sic ait, et voti sese facit ipse potentem, it tremibunda abies clipeum per et aerea texta loricae tandemque animam sub pectore magno deprendit: ruit haud alio quam celsa fragore turris, ubi innumeros penitus quassata per ictus labitur effractamque aperit victoribus urbem, cui super adsistens ‘non infitiamur honorem mortis’ ait, ‘refer huc oculos, ego vulneris auctor; laetus abi multumque aliis iactantior umbris!’ tunc ensem galeamque rapit clipeumque revellit Hypseos 4; exanimumque tenens super Hippomedonta accipe ait, ‘simul hostiles, dux magne, tuasque exuvias, veniet cineri decus et suus ordo manibus; interea iustos dum reddimus ignes, hoc ultor Capaneus operit tua membra sepulcro.’ sic anceps dura belli vice mutua Grais Sidoniisque simul nectebat vulnera Mavors: hic ferus Hippomedon, illic non segnior Hypseus fletur, et alterni praebent solacia luctus. Tristibus interea somnum turbata figuris torva sagittiferi mater Tegeatis ephebi, crine dato passim plantisque ex more solutis, ante diem gelidas ibat Ladonis ad undas purgatura malum fluvio vivente soporem, namque per attonitas curarum pondere noctes saepe et delapsas adytis, quas ipsa dicarat, exuvias, seque ignotis errare sepulcris extorrem nemorum Dryadumque a plebe fugatam, saepe novos nati bello rediisse triumphos, armaque et alipedem notum comitesque videbat, numquam ipsum, nunc ex umeris fluxisse pharetras, effigiesque suas simulacraque nota cremari, praecipuos sed enim illa metus portendere visa est nox miserae totoque erexit pectore matrem, nota per Arcadias felici robore silvas quercus erat, Triviae quam desacraverat ipsa electam turba nemorum numenque colendo fecerat: hic arcus et fessa reponere tela, armaque curva suum et vacuorum terga leonum figere et ingentes aequantia cornua silvas. vix ramis exuviae, et viridem ferri nitor impedit umbram, hanc, ut forte iugis longo defessa redibat venatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae ora ferens, multo proscissam vulnere cernit deposuisse comam et rorantes sanguine ramos exspirare solo; quaerenti Nympha cruentas Maenadas atque hostem dixit saevisse Lyaeum. dum gemit et planctu circumdat pectus inani, abrupere oculi noctem maestoque cubili exsilit et falsos quaerit per lumina fletus. Ergo ut in amne nefas merso ter crine piavit verbaque sollicitas matrum solantia curas addidit, armatae ruit ad delubra Dianae rore sub Eoo, notasque ex ordine silvas et quercum gavisa videt, tunc limina divae adstitit et tali nequiquam voce precatur: ‘virgo potens nemorum, cuius non mollia signa militiamque trucem sexum indignata frequento more nihil Graio — nec te gens aspera ritu Colchis Amazoniaeve magis coluere catervae — : si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi: nec mihi secretis culpam occultare sub antris cura, sed ostendi prolem posuique trementem ante tuos confessa pedes; nec degener ille sanguinis inque meos reptavit protinus arcus, tela puer lacrimis et prima voce poposcit: — hunc, precor, audaci qui nunc ad proelia voto heu nimium tibi fisus abit, da visere belli victorem, vel, si ampla peto, da visere tantum! hic sudet tuaque arma ferat, preme dira malorum signa; quid in nostris, nemoralis Delia, silvis Maenades hostiles Thebanaque numina regnant? ei mihi! cur penitus — simque augur cassa futuri! — cur penitus magnoque interpreter omine quercum? quod si vera sopor miserae praesagia mittit, per te maternos, mitis Dictynna, labores fraternumque decus, cunctis infelicem uterum; miserae sine funera matris audiat ille prior!’ dixit, fletuque soluto aspicit et niveae saxum maduisse Dianae. Illam diva ferox etiamnum in limine sacro expositam et gelidas verrentem crinibus aras linquit, et in mediis frondentem Maenalon astris exsuperat saltu gressumque ad moenia Cadmi destinat, interior caeli qua semita lueet dis tantum, et cunctas iuxta videt ardua terras, iamque fere medium Parnassi frondea praeter colla tenebat iter, cum fratrem in nube corusca aspicit haud solito visu: remeabat ab armis maestus Echioniis, demersi funera lugens auguris. inrubuit caeli plaga sidere mixto, occursuque sacro pariter iubar arsit utrimque, et coiere arcus et respondere pharetrae. ille prior: ‘scio, Labdacias, germana, cohortes et nimium fortes ausum petis Arcada pugnas. fida rogat genetrix: utinam indulgere precanti fata darent! en ipse mei — pudet! — inritus arma cultoris frondesque sacras ad inania vidi Tartara et in memet versos descendere vultus; nec tenui currus terraeque abrupta coegi, saevus ego immeritusque coli. lugentia cernis antra, soror, mutasque domos: haec sola rependo dona pio comiti; nec tu peritura movere auxilia et maestos in vanum perge labores. finis adest iuveni, non hoc mutabile fatum, nec te de dubiis fraterna oracula fallunt.’ ‘sed decus extremum certe virgo refert, ‘veraeque licet solacia morti quaerere, nec fugiet poenas, quicumque nefandam insontis pueri scelerarit sanguine dextram impius, et nostris fas sit saevire sagittis.’ sic effata movet gressus libandaque fratri parcius ora tulit, Thebasque infesta petivit. At pugna ereptis maior crudescit utrimque regibus, alternosque ciet vindicta furores. Hypseos hinc turmae desolatumque magistro agmen, at hinc gravius fremit Hippomedontis adempti orba cohors; praebent obnixi corpora ferro, idem ardor rabidis externum haurire cruorem ac fudisse suum, nec se vestigia mutant: stat cuneo defixa acies, hostique cruento dant animas et terga negant 1: cum lapsa per auras vertice Dircaei velox Latonia montis adstitit; adgnoscunt colles notamque tremiscit silva deam, saevis ubi quondam exserta sagittis fecundam lasso Nioben consumpserat arcu. Illum acies inter coepta nescius armorum et primas tunc passus habenas venator raptabat equus, quem discolor ambit tigris et auratis adverberat unguibus armos, colla sedent nodis et castigata iubarum libertas, nemorisque notae sub pectore primo iactantur niveo lunata monilia dente, ipse bis Oebalio saturatam murice pallam lucentesque auro tunicas — hoc neverat unum mater opus — tenui collectus in ilia vinclo, cornipedis laevo clipeum demiserat armo, ense gravis nimio: tereti iuvat fibula, pendentes circum latera aspera cinctus, vaginaeque sonum tremulumque audire pharetrae murmur et a cono missas in terga catenas; interdum cristas hilaris iactare comantis et pictum gemmis galeae iubar, ast ubi pugna cassis anhela calet, resoluto vertice nudus exoritur1: tunc dulce comae radiisque trementes dulce nitent visus et, quas dolet ipse morari, nondum mutatae rosea lanugine malae, nec formae sibi laude placet multumque severis asperat ora minis, sed frontis servat honorem ira decens. dat sponte locum Thebana iuventus, natorum memores, intentaque tela retorquent, sed premit et saevas miserantibus ingerit hastas, illum et Sidoniae iuga per Teumesia bellantem atque ipso sudore et pulvere gratum laudant, et tacito ducunt suspiria voto. Talia cernenti mitis subit alta Dianae corda dolor, fletuque genas violata quod inquit, ‘nunc tibi, quod leti quaeram dea fida propinqui effugium? haecne ultro properasti in proelia, saeve ac miserande puer? cruda heu festinaque virtus suasit et hortatrix animosi gloria leti. scilicet angustum iamdudum urgentibus annis Maenalium tibi, parve, nemus, perque antra ferarum vix tutae sine matre viae, silvestria cuius nondum tela procax arcumque implere valebas. et nunc illa meas ingentem plangit ad aras invidiam surdasque fores et limina lassat: tu dulces lituos ululataque proelia gaudes felix et miserae tantum moriture parenti.’ ne tamen extremo frustra morientis honori adfuerit, venit in medios caligine furva saepta globos, primumque leves furata sagittas audacis tergo pueri caelestibus implet coryton telis, quorum sine sanguine nullum decidit; ambrosio tum spargit membra liquore, spargit equum, ne (pio videtur ante necem, cantusque sacros et conscia miscet murmura, secretis quae Colchidas ipsa sub antris nocte docet monstratque feras quaerentibus herbas. Tunc vero exserto circumvolat igneus arcu nec se mente regit, patriae matrisque suique immemor, et nimium caelestibus utitur armis: ut leo, cui parvo mater Gaetula cruentos suggerit ipsa cibos, cum primum crescere sensit colla iubis torvusque novos respexit ad ungues, indignatur ali, tandemque effusus apertos liber amat campos et nescit in antra reverti, quos, age, Parrhasio sternis, puer improbe, cornu? prima Tanagraeum turbavit harundo Coroebum extremo galeae primoque in margine parmae angusta transmissa via, stat faucibus unda sanguinis, et sacri facies rubet igne veneni, saevius Eurytion, cui luminis orbe sinistro callida ille trahens oculo plenam labente sagittam ibat in auctorem: sed divum fortia quid non tela queant? alio geminatum lumine volnus explevit tenebras; sequitur tamen improbus hostem, qua meminit, fusum donec prolapsus in Idan decidit: hic saevi miser inter funera belli palpitat et mortem sociosque hostesque precatur. addit Abantiadas, insignem crinibus Argum et male dilectum miserae Cydona sorori. illi perfossum telo patefacerat inguen huic geminum obliqua traiecit harundine tempus, exsilit hac ferrum, velox hac pinna remansit: fluxit utrimque cruor, nulli tela aspera mortis dant veniam, non forma Lamum, non infula Lygdum, non pubescentes texerunt Aeolon anni: Agitur ora perfossus te praeceps Euboea tulit, te candida Thisbe miserat, hunc virides non excipietis Erythrae. numquam cassa manus, nullum sine numine missile, nec requies dextrae, sonitumque priori iungit harundo sequens, unum quis crederet arcum aut unam saevire manum? modo derigit ictus, nunc latere alterno dubius conamina mutat, nunc fugit instantes et solo respicit arcu. Et iam mirantes indignantesque coibant Labdacidae, primusque Iovis de sanguine claro Amphion ignarus adhuc, quae funera campis ille daret: ‘quonam usque moram lucrabere fati, o multum meritos puer orbature parentes? quin etiam menti tumor atque audacia gliscit, congressus dum nemo tuos pugnamque minorem dignatur bellis, iramque relinqueris infra, i, repete Arcadiam mixtusque aequalibus illic, dum ferus hic vero desaevit pulvere Mavors, proelia lude domi: quodsi te maesta sepulcri fama movet, dabimus leto moriare iamdudum hune contra stimulis gravioribus ardet trux Atalantiades — necdum ille quierat — et infit: ‘sera etiam in Thebas, quarum hic exercitus, arma profero; quisnam adeo puer, ut bellare recuset talibus? Arcadiae stirpem et fera semina gentis, non Thebana vides: non me sub nocte silenti Thyias Echionio genetrix famulata Lyaeo edidit, haud umquam deformis vertice mitras induimus turpemque protinus adstrictos didici reptare per amnes horrendasque domos magnarum intrare ferarum et — quid plura loquar? ferrum mea semper et arcus mater habet, vestri feriunt cava tympana patres.’ non tulit Amphion vultumque et in ora loquentis telum immane rotat; sed ferri lumine diro turbatus sonipes sese dominumque retorsit in latus atque avidam transmisit devius hastam, acrior hoc iuvenem stricto mucrone petebat Amphion, cum se medio Latonia campo iecit et ante oculos omnis stetit obvia vultu. Haerebat iuveni devinctus amore pudico Maenalius Dorceus, cui bella suumque timorem mater et audaces pueri mandaverat annos. huius tum vultu dea dissimulata profatur: ‘hactenus Ogygias satis infestasse catervas, Parthenopaee, satis; miserae iam parce parenti, parce deis, quicumque favent.’ nec territus ille: ‘hunc sine me — non plura petam — fidissime Dorceu, sternere humi, qui tela meis gerit aemula telis et similes cultus et frena sonantia iactat. frena regam, cultus Triviae pendebitis alto limine,, captivis matrem donabo pharetris.’ audiit et mixto risit Latonia fletu. viderat hanc caeli iamdudum in parte remota Gradivum complexa venus, dumque anxia Thebas commemorat Cadmumque viro caraeque nepotes Harmoniae, pressum tacito sub corde dolorem tempestiva movet: ‘nonne hanc,Gradive, protervam virginitate vides mediam se ferre virorum coetibus? utque acies audax et Martia signa temperet? en etiam donat praebetque necandos tot nostra de gente viros, huic tradita virtus, huic furor? agrestes superest tibi figere dammas.’ desiluit iustis commotus in arma querellis Bellipotens, cui sola vagum per inane ruenti Ira comes, reliqui sudant ad bella Furores, nec mora, cum maestam monitu Letoida duro increpat adsistens: ‘non haec tibi proelia divum dat pater; armiferum ni protinus improba campum deseris, huic aequam nosces nec Pallada dextrae.’ quid faciat contra? premit hinc Mavortia cuspis, hinc plenae tibi, parve, colus, Iovis inde severi vultus: abit solo post haec evicta pudore. At pater Ogygias Mavors circumspicit alas horrendumque Dryanta movet, cui sanguinis auctor turbidus Orion, comitesque odisse Dianae ( inde furit) patrium, hic Arcadas exarmatque ducem; cadit agmine longo Cyllenes populus Tegeesque habitator opacae, Aepytiique duces Telphusiacaeque phalanges, ipsum autem et lassa fidit prosternere dextra, nec servat vires: etenim huc iam fessus et illuc mutabat turmas; urgent praesagia mille funeris, et nigrae praecedunt nubila mortis, iamque miser raros comites verumque videbat Dorcea, iam vires paulatim abscedere sensit, sensit et exhaustas umero leviore pharetras; iam minus atque minus fert arma puerque videtur et sibi, cum torva clipei metuendus obarsit luce Dryas: tremor ora repens ac viscera torsit Arcados; utque feri vectorem fulminis albus cum supra respexit olor, cupit hiscere ripam Strymonos et trepidas in pectora contrahit alas: sic iuvenem saevi conspecta mole Dryantos iam non ira subit, sed leti nuntius horror, arma tamen, frustra superos Triviamque precatus, molitur pallens et surdos expedit arcus, iamque instat telis et utramque obliquus cornua contingit mucrone et pectora nervo, cum ducis Aonii magno cita turbine cuspis fertur in adversum nervique obliqua sonori vincla secat: pereunt ictus manibusque remissis vana supinato ceciderunt spicula cornu. tunc miser et frenos turbatus et arma remisit, vulneris impatiens, umeri quod tegmine dextri intrarat facilemque cutem: subit altera cuspis cornipedisque fugam succiso poplite sistit, tunc cadit ipse Dryas — mirum — nec vulneris umquam conscius: olim auctor teli causaeque patebunt. At puer infusus sociis in devia campi tollitur — heu simplex aetas! — moriensque iacentem flebat equum; cecidit laxata casside vultus, aegraque per trepidos exspirat gratia visus, et prensis concussa comis ter colla quaterque stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis, ibat purpureus niveo de pectore sanguis, tandem haec singultu verba incidente profatur: ‘labimur, i, miseram, Dorceu, solare parentem. illa quidem, si vera ferunt praesagia curae, aut somno iam triste nefas aut omine vidit, tu tamen arte pia trepidam suspende diuque decipito; neu tu subitus neve arma tenenti veneris, et tandem, cum iam cogere fateri, dic: merui, genetrix, poenas invita capesse; arma puer rapui, nec te retinente quievi, nec tibi sollicitae tandem inter bella peperci, vive igitur potiusque animis irascere nostris, et iam pone metus, frustra de colle Lycaei anxia prospectas, si quis per nubila longe aut sonus aut nostro sublatus ab agmine pulvis: frigidus et nuda iaceo tellure, nec usquam tu prope, quae voltus efflantiaque ora teneres. hunc tamen, orba parens, crinem’ dextraque secandum praebuit ‘hunc toto capies pro corpore crinem, comere quem frustra me dedignante solebas, huic dabis exsequias, atque inter iusta memento, ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis dilectosque canes ullis agat amplius antris. haec autem primis arma infelicia castris ure, vel ingratae crimen