Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta, imperiis properata Iovis; nec castra Pelasgum aut Tyrias miseratus opes, sed triste, tot extra agmina et immeritas ferro decrescere gentes, panditur immenso deformis sanguine campus: illic arma et equos, ibant quibus ante superbi, funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt. tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma angustae populis, latae cepere reversos. par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis quattuor errantes Danaum sine praeside turmae: ceu mare per tumidum viduae moderantibus alni, quas deus et casus tempestatesque gubernant. inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro hostilem servare fugam, ne forte Mycenas contenti rediisse petant: dat tessera signum excubiis, positaeque vices; dux noctis opertae sorte Meges ultroque Lycus, iamque ordine iusso arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes: ‘ victores Danaum — nec enim lux crastina longe, nec quae pro timidis intercessere tenebrae semper erunt — augete animos et digna secundis pectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus Tartara, Mors subitam nigri Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis, Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis. in manibus merces, nusquam capita ardua belli monstrataeque ducum septena per agmina cristae; scilicet Adrasti senium fraterque iuventa peior et insanis Capaneus metuendus in armis. ite age et obsessis vigilem circumdate flammam! nulli ex hoste metus: praedam adservatis opesque iam vestras.’ sic ille truces hortatibus implet Labdacidas, iuvat exhaustos iterare sicut erant — pulvis sudorque cruorque per artus mixtus adhuc — vertere gradum; vix obvia passi conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum excussere umeris, tum frontem aversaque terga partiti laterumque sinus, vallum undique cingunt ignibus infestis, rabidi sic agmine multo sub noctem coiere lupi, quos omnibus agris nil non ausa fames longo tenuavit hiatu: iam stabula ipsa premunt, torquet spes inrita fauces, balatusque tremens pinguesque ab ovilibus aurae 3; quod superest, duris adfrangunt postibus ungues, pectoraque et siccos minuunt in limine dentes. At procul Argolici supplex in margine templi coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras sceptrifcrae Iunonis opem reditumque suorum exposcunt, pictasque fores et frigida voltu saxa terunt parvosque docent procumbere natos, condiderant iam vota diem; nox addita curas iungit, et ingestis vigilant altaria flammis. peplum etiam dono, cuius mirabile textum nulla manu sterilis nec dissociata marito versarat, calathis castae velamina divae haud spernenda ferunt, variis ubi plurima floret purpura picta modis mixtoque incenditur auro. ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis, expers conubii et timide positura sororem, lumine demisso pueri Iovis oscula libat simplex et nondum furtis offensa mariti, hoc tunc Argolicae sanctum velamine matres induerant ebur, et lacrimis questuque rogabant: ‘aspice sacrilegas Cadmeae paelicis arces, siderei regina poli, tumulumque rebellem disice et in Thebas aliud — potes — excute fulmen.’ quid faciat? scit Fata suis contraria Grais aversumque Iovem, sed nec periisse precatus tantaque dona velit; tempus tamen obvia magni fors dedit auxilii, videt alto ex aethere elusa moenia et insomni vallum statione teneri: horruit irarum stimulis motaque verendum turbavit diadema coma: non saevius arsit Herculeae cum matris onus geminosque Tonantis secubitus vacuis indignaretur in astris. ergo intempesta somni dulcedine captos destinat Aonios leto praebere, suamque orbibus accingi solitis iubet Irin et omne mandat opus. paret iussis dea clara polumque linquit et in terras longo suspenditur arcu. Stat super occiduae nebulosa cubilia noctis Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, lucus iners, subterque cavis grave rupibus antrum it vacuum in montem, qua desidis atria Somni securumque larem segnis Natura locavit, limen opaca Quies et pigra Oblivio servant et numquam vigili torpens Ignavia voltu. Otia vestibulo pressisque Silentia pinnis muta sedent abiguntque truces a culmine ventos et ramos errare vetant et murmura demunt alitibus, non hic pelagi, licet omnia clament litora, non ullus caeli fragor; ipse profundis vallibus effugiens speluncae proximus amnis saxa inter scopulosque tacet 1: nigrantia circum armenta, omne solo recubat pecus, et nova marcent germina, mille intus simulacra dei caelaverat ardens Mulciber: hic haeret lateri redimita voluptas, hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho, est ubi Martigenae socium pulvinar Amori obtinet, interius tecti in penetralibus altis et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago cernitur, hae species, ipse autem antra soporifero stipatos flore tapetas incubat; exhalant vestes et corpore pigro strata calent, supraque torum niger efflat anhelo ore vapor; manus haec fusos a tempore laevo sustentat crinis, haec cornu oblita remisit, adsunt innumero circum vaga Somnia vultu, vera simul falsis permixtaque tristia blandis, noctis opaca cohors, trabibusque aut postibus haerent, aut tellure iacent, tenuis, qua circuit aulam, invalidusque nitor, primosque hortantia somnos languida succiduis exspirant lumina flammis. Huc se caeruleo libravit ab aethere virgo discolor: effulgent silvae, tenebrosaque Tempe adrisere deae, et zonis lucentibus icta evigilat domus; ipse autem nec lampade clara nec sonitu nec voce deae perculsus eodem more iacet, donec radios Thaumantias omnis impulit inque oculos penitus descendit inertes. tunc sic orsa loqui nimborum fulva creatrix: ‘ Sidonios te Iuno duces, mitissime divum Somne, iubet populumque trucis defigere Cadmi, qui nunc eventu belli tumefactus Achaeum pervigil adservat vallum et tua iura recusat, da precibus tantis, rara est hoc posse facultas placatumque Iovem dextra Iunone mereri.’ dixit, et increpitans languentia pectora dextra, ne pereant voces, iterumque iterumque monebat, ille deae iussis vultu, quo nutat, eodem adnuit; excedit gravior nigrantibus antris Iris et obtusum multo iubar excitat imbri. Ipse quoque et volucrem gressum et ventosa citavit tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli implevit chlamydem, tacitoque per aethera cursu fertur et Aoniis longe gravis imminet arvis. illius aura solo volucres pecudesque ferasque explicat, et penitus, quemcumque languida de scopulis sidunt freta, pignus haerent nubila, demittunt extrema cacumina silvae, pluraque laxato ceciderunt sidera caelo. primus adesse deum subita caligine sensit campus, et innumerae voces fremitusque virorum submisere sonum; cum vero umentibus alis incubuit piceaque haud umquam densior umbra castra subit, errare oculi resolutaque colla, et medio adfatu verba imperfecta relinqui, mox et fulgentes clipeos et saeva remittunt pila manu, lassique cadunt in pectora voltus, et iam cuncta silent: ipsi iam stare recusant cornipedes, ipsos subitus cinis abstulit ignes. At non et trepidis eadem sopor otia Grais suadet, et adiunctis arcet sua nubila castris noctivagi vis blanda dei: stant undique in armis foedam indignantes noctem vigilesque superbos, ecce repens superis animum lymphantibus horror Thiodamanta subit formidandoque tumultu pandere fata iubet, sive hanc Saturnia mentem, sive novum comitem bonus instigabat Apollo, prosilit in medios, visu audituque tremendus impatiensque dei, fragili quem mente receptum non capit: exundant stimuli, nudusque per ora stat furor, et trepidas incerto sanguine tendit exhauritque genas — acies huc errat et illuc — sertaque mixta comis sparsa cervice flagellat, sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentum elicit ex adytis consumptaque bracchia ferro scire vetat; quatit ille sacras in pectora pinus sanguineosque rotat crines et vulnera cursu exanimat: pavet omnis ager respersaque cultrix arbor, et attoniti currum erexere leones. ventum ad consilii penetrale domumque verendam signorum, magnis ubi dudum cladibus aeger, rerum extrema movens, frustra consultat Adrastus. stant circum subiti proceres, ut quisque perempto proximus, et magnis loca desolata tuentur regibus haud laeti seque huc crevisse dolentes, non secus amisso medium cum praeside puppis fregit iter, subit ad vidui aut laterum custos, aut quem penes obvia ponto prora fuit: stupet ipsa ratis tardeque sequuntur arma, nec accedit domino tutela minori. ergo alacer trepidos sic erigit augur Achivos: ‘magna deum mandata, duces, monitusque verendos advehimus, non hae nostro de pectore voces: ille canit, cui me famulari et sumere vittas vestra fides, ipso non discordante, subegit. nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudi panditur augurio divom; vocat obvia virtus, et poscit Fortuna manus, stupet obruta somno Aonidum legio: tempus nunc funera regum ulcisci miserumque diem; rapite arma morasque frangite portarum: sociis hoc subdere flammas, hoc tumulare suos. equidem haec et Marte diurno dum res infractae pulsique in terga redimus — per tripodas iuro et rapti nova fata magistri — vidi, et me volucres circum plausere secundae. sed nunc certa fides, modo me sub nocte silenti ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta, qualis erat — solos infecerat umbra iugales — , Amphiaraus adit: non vanae monstra quietis, nec somno comperta loquor, 'tune' inquit, 'inertes Inachidas — redde haec Parnassia serta meosque redde deos — tantam patiere amittere noctem, degener? haec egomet caeli secreta vagosque edocui lapsus? vade heia, ulciscere ferro nos saltem! ' dixit, meque haec ad limina visus cuspide sublata totoque impellere curru. quare agite, utendum superis; non comminus hostes sternendi: bellum iacet, et saevire potestas, ecqui aderunt, quos ingenti se adtollere fama non pigeat, dum fata sinunt? iterum ecce benignae noctis aves; sequor, et comitum licet agmina cessent, solus eo! atque adeo venit ille et quassat habenas.’ Talia vociferans noctem exturbabat, euntque non secus accensi proceres, quam si omnibus idem corde deus: flagrant comitari et iungere casus, ter denos numero, turmarum robora, iussus ipse legit; circa fremit indignata iuventus cetera, cur maneant castris ignavaque servent otia: pars sublime genus, pars facta suorum, pars sua, sortem alii clamant, sortem undique poscunt, gaudet in adversis animoque adsurgit Adrastus. vertice sic Pholoes volucrum nutritor equorum, cum fetura gregem pecoroso vere novavit, laetatur cernens hos montis in ardua niti, hos innare vadis, certare parentibus illos; tunc vacuo sub corde movet, qui molle domandi ferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasque natus, ad Eleas melior quis surgere palmas: talis erat turmae ductor longaevus Achivae. nec deest inceptis 2: ‘unde haec tam sera repente numina? qui fractos superi rediistis ad Argos? estne hic infelix virtus? gentique superstes sanguis, et in miseris animorum semina durant? laudo equidem, egregii iuvenes, pulchraque meorum seditione fruor; sed fraudem et operta paramus proelia, celandi motus: numquam apta latenti turba dolo. servate animos, venit ultor in hostes ecce dies; tunc arma palam, tunc ibimus omnes.’ his tandem virtus iuvenum frenata quievit: non aliter moto quam si pater Aeolus antro portam iterum saxo premat imperiosus et omne claudat iter, iamiam sperantibus Insuper Herculeum sibi iungit Agyllea vates Actoraque: hic aptus suadere, hic robore iactat non cessisse patri; comites tribus ordine deni, horrendum Aoniis et contra stantibus agmen, ipse novi gradiens furta ad Mavortia belli ponit adoratas, Phoebea insignia, frondes, longaevique ducis gremio commendat honorem frontis, et oblatam Polynicis munere grato loricam galeamque subit, ferus Actora magno ense gravat Capaneus, ipse haud dignatus in hostem ire dolo superosque sequi, permutat Agylleus arma trucis Nomii: quid enim fallentibus umbris arcus et Herculeae iuvissent bella sagittae? Inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas, ne gravis exclamet portae mugitus aenae, praecipitant saltu; nec longum, et protinus ingens praeda solo ceu iam exanimes multoque peracti ense iacent.’ ite, o socii, quacumque voluptas caedis inexhaustae, superisque faventibus, oro, sufficite!’ hortatur clara iam voce sacerdos, ‘cernitis expositas turpi marcore cohortes? pro pudor! Argolicas hine ausi obsidere portas, hi servare viros?’ sic fatus, et exuit ensem fulmineum rapidaque manu morientia transit agmina, quis numeret caedes, aut nomine turbam exanimem signare queat? subit ordine nullo tergaque pectoraque et galeis inclusa relinquit murmura permiscetque vagos in sanguine manes: hunc temere explicitum stratis, hunc sero remissis gressibus inlapsum clipeo et male tela tenentem, coetibus hos mediis vina inter et arma iacentes, adclines clipeis alios, ut quemque ligatum infelix tellure sopor supremaque nubes obruerat. nec numen abest, armataque Iuno lunarem quatiens exserta lampada dextra pandit iter firmatque animos et corpora monstrat, sentit adesse deam, tacitus sed gaudia celat Thiodamas; iam tarda manus, iam debile ferrum et caligantes nimiis successibus irae. Caspia non aliter magnorum in strage iuvencum tigris, ubi immenso rabies placata cruore lassavitque genas et crasso sordida tabo confudit maculas, spectat sua facta doletque defecisse famem: victus sic augur inerrat caedibus Aoniis; optet nunc bracchia centum centenasque in bella manus; iam taedet inanes exhaurire minas, hostemque adsurgere mallet. Parte alia segnes magno satus Hercule vastat Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento limite turba subit: stagnant nigrantia tabo gramina, sanguineis nutant tentoria rivis; fumat humus, somnique et mortis anhelitus una volvitur; haud quisquam visus aut ora iacentum erexit: tali miseris deus aliger umbra incubat et tantum morientia lumina solvit. traxerat insomnis cithara ludoque suprema sidera iam nullos visurus Ialmenus ortus, Sidonium paeana canens; huic languida cervix in laevum cogente deo mediaque iacebant colla replicta exigit aptatamque cava testudine dextram percutit et digitos inter sua fila trementes. proturbat mensas dirus liquor: undique manant sanguine permixti latices et Bacchus in altos crateras paterasque redit, ferus occupat Actor implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echetli terga coronati, Danaus caput amputat Hebri: nescius heu rapitur fatis, hilarisque sub umbras vita fugit mortisque ferae lucrata dolores. stratus humo gelida subter iuga fida rotasque Calpetus Aonios gramen gentile metentes proflatu terrebat equos: madida ora redundant accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentis Inachius vates iugulum fodit, expulit ingens vina cruor fractumque perit in sanguine murmur. fors illi praesaga quies, nigrasque gravatus per somnum Thebas et Thiodamanta videbat. Quarta soporiferae superabant tempora nocti, cum vacuae nubes et honor non omnibus astris, adflatusque fugit curru maiore Bootes, iamque ipsum defecit opus, cum providus Actor Thiodamanta vocat: ‘satis haec inopina Pelasgis gaudia: vix ullos tanto reor agmine saevam effugisse necem, ni quos deformis in alto sanguine degeneres occultat vita; secundis pone modum: sunt et diris sua numina Thebis. forsitan et nobis modo quae favere, recedunt. paruit, et madidas tollens ad sidera palmas: ‘Phoebe, tibi exuvias monstratae praemia noctis nondum ablutus aquis — tibi enim haec ego sacra litavi — trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos, si non dedecui tua iussa tulique prementem, saepe veni, saepe hanc dignare inrumpere mentem, nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque virorum: at patrias si quando domos optataque, Paean, templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratis postibus et totidem voti memor exige tauros.’ dixerat, et laetis socios revocabat ab armis. venerat hos inter fato Calydonius Hopleus Maenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo, regum ambo comites, quorum post funera maesti vitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus: ‘nullane post manes regis tibi cura perempti, clare Dyma, teneant Thebanique canes? patriae quid deinde feretis, Arcades? en reduces contra venit aspera mater: funus ubi? at nostro semper sub pectore Tydeus saevit inops tumuli, quamvis patientior artus ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis, ire tamen saevumque libet nullo ordine passim scrutari campum, mediasve inrumpere Thebas,’ excipit orsa Dymas; ‘per ego haec vaga sidera iuro, per ducis errantes instar mihi numinis umbras, idem animus misero; comitem circumspicit olim mens humilis luctu, sed nunc prior ibo’ — viamque incohat et maesto conversus ad aethera voltu sic ait: ‘arcanae moderatrix Cynthia noctis, si te tergeminis perhibent variare figuris numen et in silvas alio descendere voltu, ille comes nuper nemorumque insignis alumnus, ille tuus, Diana, puer — nunc respice saltem — quaeritur,’ incendit sidus et admoto monstravit funera curru. apparent campi Thebaeque altusque Cithaeron: sic ubi nocturnum tonitru malus aethera frangit Iuppiter, absiliunt nubes et fulgure claro astra patent, subitusque oculis ostenditur orbis. accepit radios et eadem percitus Hopleus Tydea luce videt; longe dant signa per umbras mutua laetantes, et amicum pondus uterque, ceu reduces vitae saevaque a morte remissos, subiecta cervice levant; nec verba, nec ausi flere diu: prope saeva dies iudexque minatur ortus, eunt taciti per maesta silentia magnis passibus exhaustasque dolent pallere tenebras. Invida fata piis et fors ingentibus ausis rara comes, iam castra vident animisque propinquant, et decrescit onus, subiti cum pulveris umbra et sonus a tergo, monitu ducis acer agebat Amphion equites, noctem vigilataque castra explorare datus, primusque per avia campi usque procul — necdum totas lux solverat umbras — nescio quid visu dubium incensumque moveri corporaque ire videt; subitus mox fraude reperta exclamat: cohibete gradum quicumque! sed hostes esse patet: miseri pergunt anteire timentque non sibi; tunc mortem trepidis minitatur et hastam expulit, ac vanos alte levat eminus ictus, adfectans errare manum, stetit illa Dymantis ante oculos, qui forte prior gressumque repressit. at non magnanimus curavit perdere iactus Aepytus, et fixo transverberat Hoplea tergo pendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos, labitur egregii nondum ducis immemor Hopleus, exspiratque tenens — felix, si corpus ademptum neseiat — et saevas talis descendit ad umbras. viderat hoc retro conversus et agmina sentit iuncta Dymas, dubius precibusne subiret an armis instantes; arma ira dabat, fortuna precari, non audere iubet: neutri fiducia coepto, distulit ira preces; ponit miserabile corpus ante pedes, tergoque graves, quas forte ferebat, tigridis exuvias, in laevam torquet et obstat exsertum obiectans mucronem, inque omnia tela versus et ad caedem iuxta mortemque paratus: ut lea, quam saevo fetam pressere cubili venantes Numidae, natos erecta superstat mente sed illa quidem turbare globos et frangere morsu tela queat, sed prolis amor crudelia vincit pectora, et a media catulos circumspicit ira. et iam laeva viro, quamvis saevire vetaret Amphion, erepta manus, puerique trahuntur ora supina comis, serus tunc denique supplex demisso mucrone rogat: ‘moderatius, oro, ducite, fulminei per vos cunabula Bacchi Inoamque fugam vestrique Palaemonis annos! si cui forte domi natorum gaudia, si quis hic pater, angusti puero date pulveris haustus exiguamque facem! rogat, en rogat ipse tacentis voltus: ego infandas potior satiare volucres, me praebete feris, ego bella audere coegi.’ immo ait Amphion, ‘regem si tanta cupido condere, quae timidis belli mens, ede, Pelasgis, quid fracti exsanguesque parent; cuncta ocius effer, et vita tumuloque ducis donatus abito.’ horruit et toto praecordia protinus Arcas implevit capulo. summumne hoc cladibus inquit, ‘deerat, ut adflictos turparem ego proditor Argos? nil emimus tanti, nec sic velit ipse sic ait. et magno proscissum volnere pectus iniecit puero, supremaque murmura volvens: ‘ hoc tamen interea mecum tales optatis regum in complexibus ambo, par insigne animis, Aetolus et inclytus Arcas, egregias efflant animas letoque fruuntur. vos quoque sacrati, quamvis mea carmina surgant inferiore lyra, memores superabitis annos. forsitan et comites non aspernabitur umbras Euryalus Phrygiique admittet gloria Nisi. At ferus Amphion, regi qui facta reportent edoceantque dolum captivaque corpora reddant, mittit ovans; clusis ipse insultare Pelasgis tendit et abscisos sociorum ostendere voltus, interea reducem murorum e culmine Grai Thiodamanta vident nec iam erumpentia celant gaudia, ut exsertos enses et caede recenti arma rubere notant, novus adsilit aethera magnum clamor, et e summo pendent cupida agmina vallo noscere quisque suos. volucrum sic turba recentum, cum reducem longo prospexit in aere matrem, ire cupit contra summique e margine nidi exstat hians, iamiamque cadat, ni pectore toto obstet aperta parens et amantibus increpet alis. dumque opus arcanum et taciti compendia Martis enumerant laetisque suos complexibus implent Hopleaque exquirunt tardumque Dymanta queruntur: ecce et Dircaeae iuxta dux concitus alae venerat Amphion; non longum caede recenti laetatus videt innumeris fervere catervis tellurem atque una gentem exspirare ruina, qui tremor elicita hic fixit iuvenem, pariterque horrore sub uno vox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem ipse ultro convertit equus; fugit ala retorto pulvere, nondum illi Thebarum claustra subibant, et iam Argiva cohors nocturno freta triumpho prosilit in campos; per et arma et membra iacentum taetraque congerie sola semianimumque cruorem cornipedes ipsique ruunt: gravis exterit artus ungula, sanguineus lavat imber et impedit axes. dulce viris hac ire via, ceu tecta superbi Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas. hortatur Capaneus: ‘satis occultata, Pelasgi, delituit virtus: nunc, nunc mihi vincere pulchrum teste die; mecum clamore et pulvere aperto ite palam, iuvenes: sunt et mihi provida dextrae omina sic ait; ardentes alacer succendit Adrastus Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur, iamque premunt muros — et adhuc nova funera narrat Amphion — miseramque intrarant protinus urbem, ni Megareus specula citus exclamasset ab alta: claude, vigil,subeunt hostes,claude undique portas! Est ubi dat vires nimius timor: ocius omnis porta coit; solas dum tardius artat Echion Ogygias, audax animis Spartana iuventus inrupit, caesique ruunt in limine primo incola Taygeti Panopeus rigidique natator Oebalus Eurotae; tuque, o spectate palaestris omnibus et nuper Nemeaeo in pulvere felix, Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat Tyndarides, nitidi moriens convexa magistri respicis: averso pariter deus occidit astro, te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae virginis et falso gurges cantatus olori flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis, et quae te leges praeceptaque fortia belli erudiit genetrix, nimium didicisse queretur. talis Echionio Mavors in limine saevit. Tandem umeris obnixus Acron et pectore toto pronus Ialmenides aeratae torserunt: quanta pariter cervice gementes profringunt inarata diu Pangaea iuvenci. par operis iactura lucro, quippe hoste retento exclusere suos; cadit intra moenia Graius Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnas fundentisque preces penitus cervice remissa verba solo voltusque cadunt, colloque decorus torques in hostiles cecidit per vulnus harenas. solvitur interea vallum, primaeque recusant stare morae; iam se peditum iunxere catervae moenibus: at patulas saltu transmittere fossas horror equis, haerent trepidi atque immane paventes abruptum mirantur agi 2; nunc impetus ire margine ab extremo, nunc sponte in frena recedunt. hi praefixa solo vellunt munimina, at illi portarum obiectus minuunt et ferrea sudant claustra remoliri, trabibusque atque aere pellunt saxa loco; pars ad fastigia missas exsultant haesisse faces, pars ima lacessunt scrutanturque cavas caeca testudine turres. At Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant murorum, nigrasque sudes et lucida ferro spicula et arsuras caeli per inania glandes saxaque in adversos ipsis avolsa rotabant moenibus: exundant saevo fastigia nimbo, armataeque vomunt stridentia tela fenestrae, qualiter aut Malean aut alta Ceraunia supra cessantes in nube sedent nigrisque locantur collibus et subitae saliunt in vela procellae: talis Agenoreis Argivom exercitus armis obruitur; non ora virum, non pectora flectit imber atrox, rectosque tenent in moenia voltus immemores leti et tantum sua tela videntes. Anthea falcato lustrantem moenia curru desuper Ogygiae pepulit gravis impetus hastae; lora excussa manu, retroque in terga volutus semianimos artus ocreis retinentibus haeret; mirandum visu belli scelus: arma trahuntur, fumantesque rotae tellurem et tertius hastae sulcus arat; longo sequitur vaga pulvere cervix, et resupinarum patet orbita lata comarum. At tuba luctificis pulsat clangoribus urbem obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro, divisere aditus, omnique in limine saevus signifer, ante omnes sua damna et gaudia portans, dira intus facies, vix Mavors ipse videndo gaudeat; insanis lymphatam horroribus urbem scindunt dissensu vario Luctusque Furorque et Pavor et caecis Fuga circumfusa tenebris, bellum intrasse putes: fervent discursibus arces, miscentur clamore viae, ferrum undique et ignes mente vident, saevas mente accepere catenas, consumpsit ventura timor: iam tecta replerunt templaque et ingratae vallantur planctibus arae. una omnes eademque subit formido per annos: poscunt fata senes, ardet palletque iuventus, atria femineis trepidant ululata querellis, flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas attoniti et tantum matrum lamenta trementes, illas cogit amor, nec habent extrema pudorem: ipsae tela viris, ipsae iram animosque ministrant, hortanturque unaque ruunt, nec avita gementes limina nec parvos cessant ostendere natos: sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro armatas erexit apes, fremit aspera nubes, inque vicem sese stridore hortantur et omnes hostis in ora volant, mox deficientibus alis amplexae flavamque domum captivaque plangunt mella laboratasque premunt ad pectora ceras. Nee non ancipitis pugnat sententia volgi discordesque serit motus: hi reddere fratrem 1 — nec mussant, sed voce palam claroque tumultu — , reddere regna iubent; periit reverentia regis sollicitis: ‘veniat pactumque hic computet annum, Cadmeosque lares exsul patriasque salutet infelix tenebras; cur autem ego sanguine fraudes et periura luam regalis crimina noxae?’ inde alii: sera ista fides, iam vincere mavult. Tiresian alii lacrimis et supplice coetu orant, quodque unum rebus solamen in artis, nosse futura rogant, tenet ille inclusa premitque fata deum: ‘quiane ante duci bene credita nostro consilia et monitus, cum perfida bella vetarem? te tamen, infelix,’ inquit, ‘perituraque Thebe, si taceam, nequeo miser exaudire cadentem Argolicumque oculis haurire vacantibus ignem, vincamur, Pietas; pone heia altaria, virgo, quaeramus superos.’ facit illa, acieque sagaci sanguineos flammarum apices geminumque per aras ignem et clara tamen mediae fastigia lucis orta docet; tunc in speciem serpentis inanem ancipiti gyro volvi frangique ruborem demonstrat dubio, patriasque inluminat umbras, ille coronatos iamdudum amplectitur ignes, fatidicum sorbens vultu flagrante vaporem. stant tristes horrore comae, vittasque prementes caesaries insana levat: diducta putares lumina consumptumque genis rediisse nitorem. tandem exundanti permisit verba furori: ‘audite, o sontes, extrema litamina divum, Labdacidae: venit alma salus, sed limite duro. Martius inferias et saeva efflagitat anguis sacra: cadat generis quicumque novissimus exstat viperei, datur hoc tantum victoria pacto. felix, qui tanta lucem mercede relinquet.’ Stabat fatidici prope saeva altaria vatis maestus, adhuc patriae et tantum communia lugens fata, Creon: grandem subiti cum fulminis ictum, non secus ac torta traiectus cuspide pectus, accipit exanimis sentitque Menoecea posci. monstrat enim suadetque timor; stupet anxius alto corda metu glaciante pater: Trinacria qualis ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu, mox plenum Phoebo vatem et celerare iubentem nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis nequiquam reticere rogat; iam fama sacratam vocem amplexa volat, clamavitque oracula Thebae. Nunc, age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortis addiderit iuveni — neque enim haec absentibus umquam mens homini transmissa deis — memor incipe Clio, saecula te quoniam penes et digesta vetustas. Diva Iovis solio iuxta comes, unde per orbem rara dari terrisque solet contingere, virtus, seu pater omnipotens tribuit, sive ipsa capacis elegit penetrare viros, caelestibus ut tunc desiluit gavisa plagis! dant clara meanti astra locum quosque ipsa polis adfixerat ignes. iamque premit terras, nec vultus ab aethere longe; sed placuit mutare genas, fit provida Manto, responsis ut plena exuitur voltus, abiit horrorque vigorque ex oculis, paulum decoris permansit honosque mollior, et posito vatum gestamina ferro subdita; descendunt vestes, torvisque ligatur vitta comis — nam laurus erat — tamen aspera produnt ora deam nimiique gradus, sic Lydia coniunx Amphitryoniaden exutum horrentia terga perdere Sidonios umeris ridebat et turbare colus et tympana rumpere dextra. Sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu, invenit; immensae reserato limine portae sternebas Danaos, pariter Mavortius Haemon. sed consanguinei quamvis atque omnia fratres, tu prior: exanimes circum cumulantur acervi; omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus — necdum aderat virtus — non mens, non dextra quiescit, non avida arma vacant, ipsa insanire videtur Sphinx galeae custos, visoque animata cruore emicat effigies et sparsa orichalca renident: cum dea pugnantis capulum dextramque repressit: ‘magnanime o iuvenis, quo non agnoverit ullum certius armifero Cadmi de semine Mavors, linque humiles pugnas, non haec tibi debita virtus: astra vocant, caeloque animam, plus concipe, mittes, iamdudum hoc hilares genitor baechatur ad aras, hoc ignes fibraeque volunt, hoc urget Apollo: terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt, fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebes certa tui 1; rape mente deos, rape nobile fatum. i, precor, adcelera, ne proximus occupet Haemon.’ sic ait, et magna cunctantis pectora dextra permulsit tacite seseque in corde reliquit, fulminis haud citius radiis adflata cupressus combibit infestas et stirpe et vertice flammas, quam iuvenis multo possessus numine pectus erexit sensus letique invasit amorem, ut vero aversae gressumque habitumque notavit et subitam a terris in nubila crescere Manto, obstipuit. ‘sequimur, divum quaecumque vocasti, nec tarde paremus,’ ait; iamiamque recedens instantem vallo Pylium tamen Agrea fixit, armigeri fessum excipiunt; tum vulgus euntem auctorem pacis servatoremque deumque conclamat gaudens atque ignibus implet honestis, iamque iter ad muros cursu festinus anhelo obtinet et miseros gaudet vitasse parentes, eum genitor — steteruntque ambo et vox haesit utrique, deiectaeque genae, tandem pater ante profatus: ‘quis novus inceptis rapuit te casus ab armis? quae bello graviora paras? dic, nate, precanti, cur tibi torva acies? cur hic truculentus in ore pallor, et ad patrios non stant tua lumina voltus? audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque, nate, meosque annos miseraeque per ubera matris, ne vati, ne crede, puer! superine profanum dignantur stimulare senem, cui vultus inanis exstinctique orbes et poena simillima diro Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa rex agit, extrema est cui nostra in sorte timori nobilitas tuaque ante duces notissima virtus? illius haec forsan, remur quae verba deorum; ille monet! ne frena animo permitte calenti, da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat impetus; hoc, oro, munus concede parenti. sic tua maturis signentur tempora canis, et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem pervenias: ne perge meos orbare penates, externi te nempe patres alienaque tangunt pignora? si pudor est,primum miserere tuorum. haec pietas, hic verus honos; ibi gloria tantum ventosumque decus titulique in morte latentes, nec timidus te flecto parens: i, proelia misce, i Danaas acies mediosque per obvius enses; non teneo: liceat misero tremibunda lavare vulnera et undantem lacrimis siccare cruorem, teque iterum saevis iterumque remittere bellis, hoc malunt Thebae.’ sic colla manusque tenebat implicitus; sed nee lacrimae nec verba movebant dis votum iuvenem; quin et monstrantibus illis fraude patrem tacita subit avertitque timorem: ‘falleris heu verosque metus, pater optime, nescis, non me ulli monitus, nec vatum exorsa furentum sollicitant vanisque Tiresias nataeque canat; non si ipse reclusis comminus ex adytis in me insaniret Apollo, sed gravis unanimi casus me fratris ad urbem sponte refert: gemit Inachia mihi saucius Haemon cuspide; vix illum medio de pulvere belli inter utrasque acies, iamiamque tenentibus Argis — sed moror; i, refove dubium turbaeve ferenti dic, pareant leviterque vehant; ego vulnera doctum iungere supremique fugam revocare cruoris Aetiona petam.’ sic imperfecta locutus effugit; illi atra mersum caligine pectus confudit sensus; pietas incerta vagatur discordantque metus, impellunt credere Parcae. Turbidus interea ruptis venientia portis agmina belligeri Capaneus agit aequore campi, cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres, et proculcantes moderantum funera currus; idem altas turres saxis et turbine crebro laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat, nunc spargit torquens volucri nova vulnera plumbo, nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto, nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non deferat hasta virum perfusaque caede recurrat. nee iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptos aut vatem Pelopea phalanx aut Areada credunt: quin socium coiisse animas et corpore in uno stare omnes, ita cuncta replet, non ullius aetas, non cultus, non forma movet; pugnantibus idem supplicibusque furit; non quisquam obsistere contra, non belli temptare vices: procul arma furentis terribilesque iubas et frontem cassidis horrent. At pius electa murorum in parte Menoeceus iam sacer aspectu solitoque augustior ore, ceu subito in terras supero demissus ab axe, constitit, exempta manifestus casside nosci, despexitque acies hominum et clamore profundo convertit campum iussitque silentia bello. ‘armorum superi, tuque o qui funere tanto indulges mihi, Phoebe, mori, date gaudia Thebis, quae pepigi et toto quae sanguine prodigus emi. ferte retro bellum captaeque impingite Lernae relliquias turpes, confixaque terga foventes Inachus indecores pater aversetur alumnos. at Tyriis templa, arva, domos, conubia, natos reddite morte mea: si vos placita hostia iuvi, si non attonitis vatis consulta recepi auribus et Thebis nondum credentibus hausi, haec Amphioniis pro me persolvite tectis ac mihi deceptum, precor, exorate parentem.’ sic ait, insignemque animam mucrone corusco dedignantem artus pridem maestamque teneri arripit atque uno quaesitam vulnere rumpit, sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat, seque super medias acies, nondum ense remisso, iecit et in saevos cadere est conatus Achivos. ast illum amplexae Pietas virtusque ferebant leniter ad terras corpus; nam spiritus olim ante Iovem et summis apicem sibi poscit in astris. Iamque intra muros nullo sudore receptum gaudentes heroa ferunt: abscesserat ultro Tantalidum venerata cohors; subit agmine longo colla inter iuvenum, laetisque favoribus omni concinitur vulgo Cadmum atque Amphiona supra conditor; hi sertis, hi veris honore solutos adcumulant artus patriaque in sede reponunt corpus adoratum. repetunt mox bella peractis laudibus; hic victa genitor lacrimabilis ira congemit, et tandem matri data flere potestas: ‘lustralemne feris ego te, puer inclyte, Thebis devotumque caput vilis ceu mater alebam? quod molita nefas, cui tantum invisa deorum? non ego monstrifero coitu revoluta novavi pignora, nec nato peperi funesta nepotes, quid refert? potitur natis regnantesque videt: nos saeva piacula bello demus, ut alterni — placet hoc tibi, fulminis auctor — Oedipodionii mutent diademata fratres! quid superos hominesve queror? tu, saeve Menoeceu, tu miseram ante omnes properasti exstinguere matrem, unde hic mortis amor? quae sacra insania menti? quosve ego conceptus aut quae male pignora fudi tam diversa mihi? nimirum Martius anguis, quaeque novis proavum tellus effloruit armis — hinc animi tristes nimiusque in pectore Mavors, et de matre nihil, sponte en ultroque peremptus inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras. ast egomet Danaos Capaneaque tela verebar: haec erat, haec metuenda manus ferrumque, quod amens ipsa dedi. viden ut iugulo consumpserit ensem? altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.’ Diceret infelix etiamnum et cuncta repleret questibus: abducunt comites famulaeque perosam solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo ungue genas; non illa diem, non verba precantum respicit aut visus flectit tellure relictos, iam vocis, iam mentis inops, sic aspera tigris fetibus abreptis Scythico deserta sub antro accubat et tepidi lambit vestigia saxi; nusquam irae, sedit oris, eunt praeter secura armenta gregesque: aspicit illa iacens; ubi enim, quibus ubera pascat aut quos ingenti premat exspectata rapina? Hactenus arma, tubae, ferrumque et vulnera: sed nunc comminus astrigeros Capaneus tollendus in axis. non mihi iam solito vatum de more canendum maior ab Aoniis poscenda amentia lucis: mecum omnes audete deae! sive ille profunda missus nocte furor, Capaneaque signa secutae arma Iovem contra Stygiae rapuere sorores, seu virtus egressa modum, seu gloria praeceps, seu magnae data fata principia et blandae superum mortalibus irae. Iam sordent terrena viro taedetque profundae caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque missilibus lassa respexit in aethera dextra, ardua mox torvo metitur culmina visu, innumerosque gradus, gemina latus arbore clusos, aerium sibi portat iter, longeque timendus multifidam quercum flagranti lumine vibrat; arma rubent una clipeoque incenditur ignis. hac ait, ‘in Thebas, hac me iubet ardua virtus ire, Menoeceo qua lubrica sanguine turris, experiar, quid sacra iuvent, an falsus Apollo.’ dicit, et alterno captiva in moenia gressu surgit ovans: qualis mediis in nubibus aether vidit Aloidas, cum cresceret impia tellus despectura deos nec adhuc immane veniret Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem. Tunc vero attoniti fatorum in cardine summo, ceu suprema lues urbi facibusque cruentis aequatura solo turres Bellona subiret, omnibus e tectis certatim ingentia saxa roboraque et validas fundae Balearis habenas — nam iaculis caeloque vagis spes unde sagittis? — verum avidi et tormenta rotant et molibus urgent. ille nec ingestis nec terga sequentibus umquam detrahitur telis, vacuoque sub aere pendens ' plana velut terra certus vestigia Agat, tendit et ingenti subit oecurrente ruina: amnis ut incumbens longaevi robora pontis adsiduis oppugnat aquis, iam saxa fatiscunt emotaeque trabes; tanto violentior ille — sentit enim — maiore salo quassatque trahitque molem aegram, nexus donec celer alveus omnis abscidit et cursu victor respirat aperto, utque petita diu celsus fastigia supra eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem vidit et ingenti Thebas exterruit umbra, increpat attonitos: ‘humilesne pro pudor! hi faciles carmenque imbelle secuti, hi, mentita diu Thebarum fabula, muri? et quidnam egregium prosternere moenia molli structa lyra?’ simul insultans gressuque manuque molibus obstantes cuneos tabulataque saevus restruit 2: absiliunt pontes, tectique prementis saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus utitur et truncas rupes in templa domosque praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem. Iamque Iovem circa studiis diversa fremebant Argolici Tyriique dei; pater aequus utrisque aspicit ingentes ardentum comminus iras seque obstare videt, gemit inservante Liber et obliquo respectans lumine patrem: ‘nunc ubi saeva manus, meaque heu cunabula flammae, fulmen, io ubi fulmen?’ ait. gemit auctor Apollo, quas dedit ipse, domos; Lernam Thebasque rependit maestus et intento dubitat Tirynthius arcu; maternos plangit volucer Danaeius Argos; fiet venus Harmoniae populos metuensque mariti stat procul et tacita Gradivum respicit ira. increpat Aonios audax Tritonia divos, Iunonem tacitam furibunda silentia torquent. non tamen haec turbant pacem Iovis: ecce quierunt iurgia, cum mediis Capaneus auditus in astris. nullane pro trepidis clamabat, ‘numina Thebis statis? ubi infandae segnes telluris alumni, Bacchus et Alcides? pudet instigare minores. tu potius venias — quis enim concurrere nobis dignior? en cineres Semcleaque busta tenentur — , nunc age, nunc totis in me conitere flammis, Iuppiter! an pavidas tonitru turbare puellas fortior et soceri turres exscindere Cadmi?’ Ingemuit dictis superum dolor; ipse furentem risit et incussa sanctarum mole comarum, ‘quaenam spes hominum tumidae post proelia Phlegrae! tune etiam feriendus?’ ait. premit undique lentum turba deum frendens et tela ultricia poscit, nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx, ipsa dato nondum caelestis regia signo sponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes adcurruntque imbres: Stygias rupisse catenas Iapetum aut vinctam Inarimen Aetnamve putes, pudet ista timere caelicolas; sed cum in media vertigine mundi stare virum insanasque vident deposcere pugnas, mirantur taciti et dubio pro fulmine pallent. coeperat Ogygiae supra fastigia turris arcanum mugire polus caelumque tenebris auferri: tenet ille tamen, quas non videt, arces, fulguraque attritis quotiens micuere procellis, his ait, ‘in Thebas, his iam decet ignibus uti, hinc renovare faces lassamque accendere quercum.’ talia dicentem toto Iove fulmen adactum corripuit: primae fugere in nubila cristae, et clipei niger umbo cadit, iamque omnia lucent membra viri. cedunt acies, et terror utrimque, quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas, intra se stridere facem galeamque comasque sentit, conatus ferri cinerem sub pectore tractat. stat tamen, extremumque in sidera versus anhelat, pectoraque invisis obicit fumantia muris, ne caderet: sed membra virum terrena relinquunt, exuiturque animus; paulum si tardius artus cessissent, potuit fulmen sperare