Interim ea re gesta et proelio dirempto ex adversariis perfugere plures ex omni genere hominum, et praeterea intercepti hostium complures equites peditesque. Ex quibus cognitum est consilium hostium, eos hae mente et conatu venisse ut novo atque inusitato genere proeli tirones legionarii paucique perturbati Curionis exemplo ab equitatu circumventi opprimerentur, et ita Labienum dixisse pro contione, tantam se multitudinem auxiliorum adversariis Caesaris sumministraturum ut etiam caedendo in ipsa victoria defatigati vincerentur atque a suis superarentur, quippe qui sine illorum ope sibi confideret, primum quod audierat Romae legiones veteranas dissentire neque in Africam velle transire; deinde quod triennio in Africa suos milites retentos consuetudine fidelis sibi iam effecisset, maxima autem auxilia haberet Numidarum equitum levisque armaturae, praeterea ex fuga proelioque Pompeiano Labienus quos secum a Buthroto transportaverat equites Germanos Gallosque ibique postea ex hibridis, libertinis servisque conscripserat, armaverat equoque uti frenato condocuerat, praeterea regia auxilia, elephantis CXX equitatuque innumerabili, deinde legiones conscriptas ex cuiusquemodi generis amplius XII milibus. Hac spe atque ea audacia inflammatus Labienus cum equitibus Gallis Germanisque MDC, Numidarum sine frenis VIII milibus, praeterea Petreiano auxilio adhibito equitibus MDC, peditum ac levis armaturae quater tanto, sagittariis ac funditoribus hippotoxotisque compluribus: his copiis pridie Non. Iam, post diem VI. quam Africam Caesar attigit, in campis planissimis purissimisque ab hora diei quinta usque ad solis occasum est decertatum. In eo proelio Petreius graviter ictus ex acie recessit.