Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe, Gallorum, Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare uti, si posset, eadem ratione qua adversarii levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityreis, Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias—audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat appropinquare, copias suas eum Labieno et Petreio coniungere; cuius copiae legionum VIII et equitum III milium esse nuntiabantur—officinas ferrarias instruere, sagittas telaque ut fierent complura curare, glandis fundere, sudis comparare, litteras in Siciliam nuntiosque mittere, ut sibi eratis materiemque congererent ad arietes, cuius inopia in Africa esset, praeterea ferrum, plumbum mitteretur. Etiam animum advertebat frumento se in Africa nisi importaticio uti non posse: priore anno enim propter adversariorum dilectus, quod stipendiarii aratores milites essent facti, messem non esse factam; praeterea ex omni Africa frumentum adversarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemque regionem Africae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae ipsi suis praesidiis tueri poterant reliqua dirui ac deseri, et eorum incolas intra sua praesidia coegisse commigrare, agros desertos ac vastatos esse.