Legionibus collectis VI et equitum II milibus, ut quaeque prima legio venerat in navis longas imponebatur, equites autem in onerarias. Ita maiorem partem navium antecedere iussit et insulam petere Aponianam, quae abest a Lilybaeo milia passuum X: ipse paucos dies ibi commoratus bona paucorum vendit publice, deinde Alieno praetori, qui Siciliam obtinebat, de omnibus rebus praecipit et de reliquo exercitu celeriter imponendo. Datis mandatis ipse navem conscendit a. d. VI. Kal. Ian. et reliquas navis statim est consecutus. Ita vento certo celerique navigio vectus post diem quartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit; namque onerariae reliquae praeter paucas vento dispersae atque errabundae diversa loca petierunt. Clupeam classe praetervehitur, dein Neapolim; complura praeterea castella et oppida non longe a mari reliquit.