Postquam Hadrumetum accessit, ubi praesidium erat adversariorum cui praeerat C. Considius, et a Clupeis secundum oram maritimam cum equitatu Hadrumetum petens Cn. Piso cum Maurorum circiter tribus milibus apparuit, ibi paulisper Caesar ante portum commoratus, dum reliquae naves convenirent, exponit exercitum, cuius numerus in praesentia fuit peditum III milia, equites CL, castrisque ante oppidum positis sine iniuria cuiusquam consedit cohibetque omnis a praeda. Oppidani interim muros armatis complent, ante portam frequentes considunt ad sese defendendum quorum numerus duarum legionum instar erat. Caesar circum oppidum vectus natura loci perspecta rediit in castra. Non nemo culpae eius imprudentiaeque assignabat, quod neque circum loca gubernatoribus praefectisque quid peterent praeceperat neque, ut more ipsius consuetudo superioribus temporibus fuerat, tabellas signatas dediderat, ut in tempore his perlectis locum certum peterent universi. Quod minime Caesarem fefellerat; nam neque ullum portum terrae Africae quo classes decurrerent pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuito oblatam occasionem egressus aucupabatur.