Dum haec ita fierent, rex Iuba cognitis Caesaris difficultatibus copiarumque paucitate—non est visum dari spatium convalescendi augendarumque eius opum: itaque comparatis equitum magnis peditumque copiis subsidio suis egressus e regno ire contendit. P. Sittius interim et rex Bochus coniunctis suis copiis cognito regis Iubae egressu propius eius regnum copias suas admovere, Cirtamque, oppidum opulentissimum eius regni, adortus paucis diebus pugnando capit et praeterea duo oppida Gaetulorum. Quibus cum condicionem ferret, ut oppido excederent idque sibi vacuum traderent, condicionemque repudiassent, postea ab eo capti interfectique sunt omnes. Inde progressus agros oppidaque vexare non destitit. Quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab Scipione atque eius ducibus abesset, capit consilium satius esse sibi suoque regno subsidio ire quam, dum alios adiuturus proficisceretur, ipse suo regno expulsus forsitan utraque re expelleretur. Itaque rursus recipere atque auxilia etiam ab Scipione abduxit sibi suisque rebus timens elephantisque XXX relictis suis finibus oppidisque suppetias profectus est.