Caesar interim, cum de suo adventu dubitatio in provincia esset neque quisquam crederet ipsum sed aliquem legatum in Africam cum copiis venisse, conscriptis litteris circum provinciam omnis civitates facit de suo adventu certiores. Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt. Quorum lacrimis querelisque Caesar commotus, cum antea constituisset e stativis castris aestate inita cunctis copiis auxiliisque accitis bellum cum suis adversariis gerere, hieme gerere instituit, litteris celeriter in Siciliam ad Alienum et Rabirium Postumum conscriptis et per catascopum missis, ut sine mora ae nulla excusatione hiemis ventorumque quam celerrime exercitus sibi transportaretur: Africam provinciam perire funditusque everti ab suis inimicis; quod nisi celeriter sociis foret subventum, praeter ipsam Africam terram nihil, ne tectum quidem quo se reciperent, ab eorum scelere insidiisque reliquum futurum. Atque ipse erat in tanta festinatione et exspectatione ut postero die quam misisset litteras nuntiumque in Siciliam classem exercitumque morari diceret, dies noctesque oculos mentemque ad mare dispositos directosque haberet. Nec mirum: animadvertebat enim villas exuri, agros vastati, pecus diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principes civitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi; eis se miseris suamque fidem imperantibus auxilio propter copiarum paucitatem esse non posse. Milites interim in opere exercere atque castra munire, turris, castella facere molesque iacere in mare non intermittere.