Dum haec ad Ruspinam ab utrisque ducibus administrantur, C. Vergilius praetorius, qui Thapsi oppido maritimo praeerat, cum animum advertisset navis singulas cum exercitu Caesaris incertas locorum atque castrorum suorum vagari, occasionem nactus navem quam ibi habuit actuariam complet militibus et sagittariis et eidem scaphas de navibus adiungit ac singulas navis Caesarianas consectari coepit. Et cum pluris adortus esset pulsus fugatusque inde discessisset nec tamen desideret periclitari, forte incidit in navem, in qua erant duo Titii, Hispani adulescentes, tribuni legionis V., quorum patrem Caesar in senatum legerat, et eum his T. Salienus, centurio legionis eiusdem, qui M. Messallam legatum obsederat Messanae seditiosissima oratione apud eum usus idemque pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curarat et ob has causas sibi timebat. Hic propter conscientiam peccatorum suorum persuasit adulescentibus ne repugnarent seseque Vergilio traderent. Itaque deducti a Vergilio ad Scipionem custodibus traditi et post diem tertium sunt interfecti. Qui cum ducerentur ad necem, petisse dicitur maior Titius a centurionibus uti se priorem quam fratrem interficerent, idque ab eis facile impetrasse atque ita esse interfectos.