Turmae interim equitum, quae pro vallo in stationibus esse solebant, cotidie minutis proeliis inter se depugnare non intermittunt non numquam etiam Germani Gallique Labieniani eum Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur. Labienus interim cum parte equitatus Leptim oppidum, cui praeerat Saserna eum cohortibus VI, oppugnare ac vi irrumpere conabatur; quod ab defensoribus propter egregiam munitionem oppidi et multitudinem tormentorum facile et sine periculo defendebatur. Quod ubi saepius eius equitatus facere non intermittebat, et eum forte ante portam turma densa adstitisset, scorpione accuratius misso atque eorum deditione percusso et ad equum defixo reliqui perterriti fuga se in castra recipiunt. Quo facto postea sunt deterriti oppidum temptare.