Per id tempus C. Sallustius Crispus, quem paucis ante diebus missum a Caesare cum classe demonstravimus, Cercinam pervenit. Cuius adventu C. Decimius quaestorius, qui ibi cum grandi familiae suae praesidio praeerat commeatui, parvulum navigium nactus conscendit ae se fugae commendat. Sallustius interim praetor a Cercinitanis receptus magno numero frumenti invento navis onerarias, quarum ibi satis magna copia fuit, complet atque in castra ad Caesarem mittit. Alienus interim pro consule Lilybaeo in navis onerarias imponit legionem XIII. et XIIII, et equites Gallos DCCC, funditorum sagittariorumque mille ac secundum commeatum in Africam mittit ad Caesarem. Quae naves ventum secundum nactae quarto die in portum ad Ruspinam, ubi Caesar castra habuerat, incolumes pervenerunt. Ita Caesar duplici laetitia ac voluptate uno tempore auctus, frumento auxiliisque, tandem suis hilaritis annonaque levata sollicitudinem deponit, legiones equitesque ex navibus egressos iubet ex languore nauseaque reficere, dimissos in castella munitionesque disponit.