Quibus rebus Scipio quique eum eo essent comites mirari et requirere: C. Caesarem, qui ultro consuesset bellum inferre ac lacessere proelio, subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur. Itaque ex eius patientia in magnum timorem coniecti ex Gaetulis duos quos arbitrabantur suis rebus amicissimos magnis praemiis pollicitationibusque propositis pro perfugis speculandi gratia in castra Caesaris mittunt. Qui simul ad eum sunt deducti, petierunt ut sibi liceret verba sine periculo proloqui. Potestate facta, Saepenumero, inquiunt, imperator, complures Gaetuli, qui sumus clientes C. Mari, et propemodum omnes cives Romani qui sunt in legione IIII. et VI., ad te voluimus in tuaque praesidia confugere sed custodiis equitum Numidarum quo id sine periculo minus faceremus impediebamur. Nunc data facultate ad te cupidissime venimus, pro speculatoribus missi ab Scipione ut perspiceremus num quae fossae aut insidiae elephantis ante castra portasque valli factae essent, simulque consilia vestra contra easdem bestias comparationemque pugnae cognosceremus atque eis renuntiaremus. Qui collaudati a Caesare stipendioque donati ad reliquos perfugas deducuntur. Quorum orationem celeriter veritas comprobavit: namque postero die ex legionibus eis quas Gaetuli nominarunt milites legionarii complures ab Scipione in castra Caesaris perfugerunt.