Caesar postquam legionibus veteranis duabus, equitatu levique armatura copias suas ex secundo commeatu auxerat, navis exoneratas statim iubet Lilybaeum ad reliquum exercitum transportandum proficisci; ipse VI. Kal. Febr. circiter vigilia prima imperat speculatores apparitoresque omnes ut sibi praesto essent. Itaque omnibus insciis neque suspicantibus vigilia tertia iubet omnis legiones extra castra educi atque se consequi ad oppidum Ruspinam versus, in quo ipse praesidium habuit et quod primum ad amicitiam eius accessit. Inde parvulam proclivitatem degressus sinistra parte campi propter mare legiones ducit. Hic campus mirabili planitie patet milia passuum XII; quem iugum cingens a mari ortum neque ita praealtum velut theatri efficit speciem. In hoc iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae turres speculaeque singulae perveteres erant collocatae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.