Postquam Caesar ad iugum de quo docui ascendit atque in unumquemque collem turremque, castella facere coepit atque ea minus semihora effecit; et postquam non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae proxima fuit castris adversariorum, in qua docui esse praesidium stationemque Numidarum, Caesar paulisper commoratus perspectaque natura loci equitatu in statione disposito legionibus opus attribuit bracchiumque medio iugo ab eo loco ad quem pervenerat usque ad eum unde egressus erat iubet derigi ac muniri. Quod postquam Scipio Labienusque animadverterant, equitatu omni ex castris educto acieque equestri instructa a suis munitionibus circiter passus mille progrediuntur pedestremque copiam in secunda acie minus passus CCCC a castris suis constituunt.