His rebus gestis Caesar postero die ex omnibus praesidiis cohortis deduxit atque omnis suas copias in campo instruxit. Scipio suis male acceptis, occisis convulneratisque intra suas continere se munitiones coepit. Caesar instructa acie secundum infimas iugi radices propius munitiones leniter accessit. Iamque minus mille passus ab oppido Uzitta, quod Scipio tenebat, aberant legiones Iulianae, eum Scipio veritus ne oppidum amitteret, unde aquari reliquisque rebus sublevari eius exercitus consuerat, eductis omnibus copiis quadruplici acie instructa ex instituto suo, prima equestri turmatim derecta elephantisque turritis interpositis armatisque, suppetias ire contendit—quod ubi Caesar animadvertit, arbitratus Scipionem ad dimicandum paratum ad se certo animo venire, in eo loco, quo paulo ante commemoravi, ante oppidum constitit—suamque aciem mediam eo oppido texit; dextrum sinistrumque cornu, ubi elephanti erant, in conspectu patenti adversariorum constituit.