Erat in eo campo ubi ea res gerebatur villa permagna turribus IIII exstructa: quae Labieni prospectum impediebat, ne posset animum advertere ab equitatu Caesaris se intercludi. Itaque non prius vidit turmas Iulianas quam suos caedi a tergo sentit. Ex qua re subito in terrorem converso equitatu Numidarum recta in castra fugere contendit. Galli Germanique, qui restiterant, ex superiore loco et post tergum circumventi fortiterque restantes conciduntur universi. Quod ubi legiones Scipionis, quae pro castris erant instructae, animum adverterunt, metu ae terrore, occaecatae omnibus portis in sua castra fugere coeperunt. Postquam Scipione eiusque copiis campo collibusque exturbatis atque in castra compulsis cum receptui Caesar cani iussisset equitatumque omnem intra suas munitiones recepisset, campo purgato animadvertit mirifica corpora Gallorum Germanorumque qui partim eius auctoritatem erant ex Gallia secuti, partim pretio pollicitationibusque adducti ad eum se contulerant, non nulli, qui ex Curionis proelio capti conservatique parem gratiam in fide pariter tuenda praestare voluerant. Horum corpora mirifica specie amplitudineque caesa toto campo ac prostrata diverse iacebant.