Interea ex secundo commeatu, quem a Sicilia miserat Alienus, navis una, in qua fuerat Q. Cominius et L. Ticida, eques Romanus, ab residua classe cum erravisset delataque esset vento ad Thapson, a Vergilio scaphis naviculisque actuariis excepta est et adducta. Item altera navis trieris ex eadem classe errabunda ae tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M. Octavi est capta, in qua milites veterani eum uno centurione et non nulli tirones fuerunt; quos Varus asservatos sine contumelia deducendos curavit ad Scipionem. Qui postquam ad eum pervenerunt et ante suggestum eius constiterunt, Non vestra, inquit, sponte vos certo scio, sed illius scelerati vestri imperatoris impulsu et imperio coactos civis et optimum quemque nefarie consectari. Quos quoniam fortuna in nostram detulit potestatem, si, id quod facere debetis, rem publicam cum optimo quoque defendetis, certum est vobis vitam et pecuniam donare. Quapropter quid sentiatis proloquimini.