Hac habita oratione Scipio cum existimasset pro suo beneficio sine dubio ab his gratias sibi actum iri, potestatem eis dicendi fecit. Ex eis centurio legionis XIIII. Pro tuo, inquit, summo beneficio, Scipio, tibi gratias ago—non enim imperatorem te appello— quod mihi vitam incolumitatemque belli iure capto polliceris, et forsan isto uterer beneficio, si non ei summum scelus adiungeretur. Egone contra Caesarem imperatorem meum, apud quem ordinem duxi, eiusque exercitum, pro cuius dignitate victoriaque amplius XXXVI annos depugnavi, adversus armatusque consistam? Neque ego istud facturus sum et te magnopere ut de negotio desistas adhortor. Contra cuius enim copias contendas, si minus antea expertus es, licet nunc cognoscas. Elige ex tuis cohortem unam quam putas esse firmissimam, et constitue contra me; ego autem ex meis commilitonibus quos nunc in tua tenes potestate non amplius X sumam. Tune ex virtute nostra intelleges quid ex tuis copiis sperare debeas.