Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus innuit suis centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interfecit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni. Abducite istos, inquit, nefario scelere contaminatos et caede civium saginatos. Sic extra vallum deducti sunt et cruciabiliter interfecti. Tirones autem iubet inter legiones dispertiri et Cominium cum Ticida in conspectum suum prohibet adduci. Qua ex re Caesar commotus eos quos in stationibus cum longis navibus apud Thapsum custodiae causa in salo esse iusserat ut suis onerariis longisque navibus praesidio essent, ob neglegentiam ignominiae causa dimittendos ab exercitu gravissimumque in eos edictum proponendum curavit.