Hae re per equites gesta Caesar legionibus opera distribuit atque in eo colle quo erat potitus castra munivit. Deinde ab suis maximis castris per medium campum e regione oppidi Uzittae, quod inter sua castra et Scipionis in planitie positum erat tenebaturque a Scipione, duo bracchia instituit ducere et ita dirigere ut ad angulum dextrum sinistrumque eius oppidi convenirent. Id hae ratione opus instruebat ut, eum propius oppidum copias admovisset oppugnareque coepisset, tecta latera suis munitionibus haberet, ne ab equitatus multitudine circumventus ab oppugnatione deterreretur, praeterea quo facilius colloquia fieri possent et, si qui perfugere vellent, id quod antea saepe accidebat magno eum eorum periculo, tum facile et sine periculo fieret. Voluit etiam experiri, cum propius hostem accessisset, haberetne in animo dimicare. Accedebat etiam ad reliquas causas quod is locus depressus erat puteique ibi non nulli fieri poterant: aquatione enim longa et angusta utebatur. Dum haec opera quae ante dixi fiebant a legione, interim pars acie ante opus instructa sub hoste stabat: equites barbari levisque armaturae proeliis minutis comminus dimicabant.