Caesar ab eo opere eum iam sub vesperum copias in castra reduceret, magno incursu cum omni equitatu levique armatura Iuba, Scipio, Labienus in legionarios impetum fecerunt. Equites Caesariani vi universae subitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt. Quae res aliter adversariis cecidit: namque Caesar ex medio itinere copiis reductis equitibus suis auxilium tulit; equites autem adventu legionum animo addito conversis equis in Numidas cupide insequentis dispersosque impetum fecerunt atque eos convulneratos usque in castra regia reppulerunt multosque ex eis interfecerunt. Quod nisi in noctem proelium esset coniectum pulvisque vento elatus omnium prospectui offecisset, Iuba cum Labieno capti in potestatem Caesaris venissent, equitatusque eum levi armatura funditus ad internecionem deletus esset. Interim incredibiliter ex legione IIII. et VI. Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim in quas quisque poterat regiones pervenire: itemque equites Curioniani diffisi Scipioni eiusque copiis complures se eodem conferebant.