Quod postquam Scipio quique cum eo erant cognoverunt, cum commoti ex tali incommodo essent, fere per id tempus M. Aquinum cum C. Saserna colloquentem viderunt. Scipio mittit ad Aquinum, nihil attulere eum cum adversariis colloqui. Cum nihilo minus eius sermonem nuntius ad Scipionem referret sed restare ut reliqua quae sibi vellet perageret, viator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceret audiente Saserna: Vetat te rex colloqui. Quo nuntio perterritus discessit et dicto audiens fuit regi. Usu venisse hoc civi Romano et ei qui ab populo Romano honores accepisset, incolumi patria fortunisque omnibus Iubae barbaro potius oboedientem fuisse quam aut Scipionis obtemperasse nuntio aut caesis eiusdem partis civibus incolumem reverti malle! Atque etiam et superbius Iubae factum non in M. Aquinum, hominem novum parvumque senatorem, sed in Scipionem, hominem illa familia, dignitate, honoribus praestantem. Namque cum Scipio sagulo purpureo ante regis adventum uti solitus esset, dicitur Iuba cum eo egisse non oportere illum eodem vestitu atque ipse uteretur. Itaque factum est ut Scipio ad album sese vestitum transferret et Iubae homini superbissimo inertissimo que obtemperaret.