Postero die universas omnium copias de castris omnibus educunt et supercilium quoddam excelsum nacti non longe a Caesaris castris aciem constituunt atque ibi consistunt. Caesar item producit copias celeriterque cis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent ante, secum concursuros propiusque se accessuros. Equo circumvectus legionesque cohortatus signo dato accessum hostium aucupabatur. Ipse enim a suis munitionibus longius non sine ratione non procedebat, quod in oppido Uzittae, quod Scipio tenebat, hostium erant cohortes armatae; eidem autem oppido ad dextrum latus eius cornu erat oppositum, verebaturque ne, si praetergressi esset, ex oppido eruptione facta ab latere eum adorti conciderent. Praeterea haec quoque eum causa tardavit, quod erat locus quidam perimpeditus ante aciem Scipionis, quem suis impedimento ad ultro occurrendum fore existimabat.