Interim Varus classem, quam antea Uticae hiemis gratia subduxerat, cognito legionis VII et VIII ex Sicilia adventu celeriter deducit ibique Gaetulis remigibus epibatisque complet insidiandique gratia ab Utica progressus Hadrumetum eum L V navibus pervenit. Cuius adventus inscius Caesar L. Cispium cum classe XXVII navium ad Thapsum versus in stationem praesidi gratia commeatus sui mittit itemque Q. Aquilam cum XIII navibus longis Hadrumetum eadem de causa praemittit. Cispius quo erat missus celeriter pervenit; Aquila tempestate iactatus promunturium superare non potuit atque angulum quendam tutum a tempestate nactus cum classe se longius a prospectu removit. Reliqua classis in salo ad Leptim egressis remigibus passimque in litore vagantibus, partim in oppidum victus sui mercandi gratia progressis, vacua a defensoribus stabat. Quibus rebus Varus ex perfuga cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum universa classe vectus navis onerarias, quae longius a portu in sal o stabant, vacuas a defensoribus incendit et penteres duas nullo repugnante cepit.