Sic utrorumque exercitus instructi non plus passuum CCC interiecto spatio, quod forsitan ante id tempus acciderit numquam quin dimicaretur, a mane usque ad horam X. diei perstiterunt. Iamque Caesar dum exercitum intra munitiones suas reducere coepisset, subito universus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque sine frenis ad dextram partem se movere propiusque Caesaris castra quae erant in colle se conferre coepit, fremitus autem Labieni eques in loco permanere legionesque distinere: cum subito pars equitatus Caesaris cum levi armatura contra Gaetulos iniussu ac temere longius progressi paludemque transgressi multitudinem hostium pauci sustinere non potuerunt levique armatura deserta pulsi convulneratique uno equite amisso, multis equis sauciis, levis armaturae XXVII occisis ad suos refugerunt. Quo secundo equestri proelio facto Scipio laetus in castra nocte copias reduxit. Quod proprium gaudium bellantibus fortuna tribuere non decrevit: namque postero die Caesar cum partem equitatus sui frumentandi gratia Leptim misisset, in itinere praedatores equites Numidas Gaetulosque ex improviso adorti circiter C partim occiderunt, partim vivorum potiti sunt. Caesar interim cotidie legiones in campum deducere atque opus facere vallumque et fossam per medium campum ducere adversariorumque excursionibus ita officere non intermittit. Scipio item munitiones contra facere et, ne iugo a Caesare excluderetur, approperare. Ita duces utrique et in operibus occupati esse et nihilo minus equestribus proeliis inter se cotidie dimicabant.