Caesar interim, quoniam inopia frumenti premebatur, copias omnis in castra conducit atque praesidio Lepti, Ruspinae, Acyllae relicto, Cispio Aquilaeque classe tradita ut alter Hadrumetum, alter Thapsum mari obsiderent, ipse castris incensis quarta noctis vigilia acie instructa impedimentis in sinistra parte collocatis ex eo loco proficiscitur et pervenit ad oppidum Aggar, quod a Gaetulis saepe antea oppugnatum summaque vi per ipsos oppidanos erat defensum. Ibi in campo castris unis positis ipse frumentatum circum villas cum parte exercitus profectus magno invento hordei, olei, vini, fici numero, pauco tritici, atque recreato exercitu redit in castra. Scipio interim cognito Caesaris discessu cum universis copiis per iugum Caesarem subsequi coepit atque ab eius castris milia passuum VI longe trinis castris dispertitis copiis consedit.