Oppidum erat Zeta, quod aberat a Scipione milia passuum X, ad eius regionem et partem castrorum collocatum, a Caesare autem diversum ac remotum, quod erat ab eo longe milia passuum XIIII. Huc Scipio legiones duas frumentandi gratia misit. Quod postquam Caesar ex perfuga cognovit, castris ex campo in collem ac tutiora loca collatis atque ibi praesidio relicto ipse quarta vigilia egressus praeter hostium castra proficiscitur eum copiis et oppidum potitur. Legiones Scipionis comperit longius in agris frumentari et, cum eo contendere conaretur, animadvertit copias hostium his legionibus occurrere suppetias. Quae res eius impetum retardavit. Itaque capto C. Minucio Regino, equite Romano. Scipionis familiarissimo, qui ei oppido praeerat, et P. Atrio, equite Romano de conventu Uticensi, et camelis XXII regis abductis, praesidio ibi cum Oppio legato relicto ipse se recipere coepit ad castra.