Cum iam non longe a castris Scipionis abesset, quae eum necesse erat praetergredi, Labienus Afraniusque eum omni equitatu levique armatura ex insidiis adorti agmini eius extremo se offerunt atque ex collibus proximis exsistunt. Quod postquam Caesar animum advertit, equitibus suis hostium vi oppositis sarcinas legionarios in acervum iubet comportare atque celeriter signa hostibus inferre. Quod postquam coeptum est fieri, primo impetu legionum equitatus et levis armatura hostium nullo negotio loco pulsa et deiecta est de colle. Cum iam Caesar existimasset hostis pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Numidae Iovisque armatura mirabili velocitate praediti, qui inter equites pugnabant et una pariterque eum equitibus accurrere et refugere consueverant. Cum hoc saepius facerent et proficiscentis Iulianos insequerentur, refugerent instantis, propius non accederent et singulari genere pugnae uterentur equosque iaculis convulnerare satis esse existimarent, Caesar intellexit nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco ponere ubi omnino aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, qui a quarta vigilia usque ad horam X. diei nihil gustasset, ac iumenta siti perirent.