Quibus ex rebus Caesar vehementer commovebatur quod, quotiescunque proelium erat commissum, equitatu suo sine legionario milite hostium equitatui levique armaturae eorum nullo modo par esse poterat. Sollicitabatur autem his rebus, quod nondum legiones hostium cognoverat, et quonam modo sustinere se posset ab eorum equitatu levique armatura, quae erat mirifica, si legiones quoque accessissent. Accedebat etiam haec causa, quod elephantorum magnitudo multitudoque animos militum detinebat in terrore. Cui uni rei tamen invenerat remedium: namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles nosset speciemque et virtutem bestiae cognosceret et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephas, quae pars corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela coicerentur; praeterea ut iumenta bestiarum odorem, stridorem, speciem consuetudine capta non reformidarent. Quibus ex rebus largiter erat consecutus: nam et milites bestias manibus pertrectabant carumque tarditatem cognoscebant, equitesque in eos pila praepilata coiciebant, atque in consuetudinem equos patientia bestiarum adduxerat.