Ob has causas quas supra commemoravi sollicitabatur Caesar tardiorque et consideratior erat factus et ex pristina bellandi consuetudine celeritateque excesserat. Neque mirum: copias enim habebat in Gallia bellare consuetas locis campestribus et contra Gallos, homines apertos minimeque insidiosos, qui per virtutem, non per dolum dimicare consuerunt; tum autem erat ei laborandum ut consuefaceret milites hostium dolos, insidias, artificia cognoscere et quid sequi, quid vitare conveniret. Itaque, quo haec celerius conciperent, dabat operam ut legiones non in uno loco contineret sed per causam frumentandi huc atque illuc rapsaret, ideo quod hostium copias ab se suoque vestigio non discessuras existimabat. Atque post diem tertium productis accuratius suis copiis sicut instruxerat, propter hostium castra praetergressus aequo loco invitat ad dimicandum. Postquam eos abhorrere videt, reducit sub vesperum legiones in castra.