Postquam Caesar ad oppidum Sarsuram venit, inspectantibus adversariis interfecto praesidio Scipionis, cum suis auxilium ferre non auderent, fortiter repugnante P. Cornelio, evocato Scipionis, qui ibi praeerat, atque a multitudine circumvento interfectoque oppido potitur atque ibi frumento exercitui dato postero die ad oppidum Thysdram pervenit; in quo Considius per id tempus fuerat cum grandi praesidio cohorteque sua gladiatorum. Caesar oppidi natura perspecta aquae inopia ab oppugnatione eius deterritus protinus profectus circiter milia passuum Illi ad aquam facit castra atque inde quarta vigilia egressus redit rursus ad ea castra quae ad Aggar habuerat. Idem facit Scipio atque in antiqua castra copias reducit.