Thabenenses interim, qui sub dicione et potestate Iubae esse consuessent in extrema eius regni regione maritima locati, interfecto regio praesidio legatos ad Caesarem mittunt, rem a se gestam docent, petunt orantque ut suis fortunis populus Romanus, quod bene meriti essent, auxilium ferret. Caesar eorum consilio probato Marcium Crispum tribus cum cohortibus et sagittariis tormentisque compluribus praesidio Thabenam mittit. Eodem tempore ex legionibus omnibus milites qui aut morbo impediti aut commeatu dato cum signis non potuerant ante transire in Africam ad milia IIII, equites CCCC, funditores sagittariique mille uno commeatu Caesari occurrerunt. Itaque cum his copiis et omnibus legionibus eductis, sicut erat instructus, V milibus passuum ab suis castris, ab Scipionis vero II milibus passuum longe constitit in campo.