Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Tegea, ubi praesidium equestre circiter II milium numero habere consuerat. Eo equitatu dextra sinistra derecto ab oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductus atque in iugo inferiore instructas non longius fere mille passus ab suis munitionibus progressus in acie constituit. Postquam diutius in uno loco Scipio commorabitur et tempus diei in otio consumebatur. Caesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui ad oppidum in statione erant facere impressionem levemque armaturam, sagittarios funditoresque eodem summittit. Quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis Iuliam impetum fecissent, Pacideius suos equites exporrigere coepit in longitudinem, ut haberent facultatem turmas lulianas circumfundi et nihilo minus fortissime acerrimeque pugnare. Quod ubi Caesar animadvertit, CCC. quos ex legionibus habere expeditos consuerat, ex legione quae proxima ei proelio in acie constiterat iubet equitatui succurrere. Labienus interim suis equitibus auxilia equestris summittere sauciisque ac defatigatis integros recentioribusque viribus equites sumministrare. Postquam equites Iuliani CCCC vim hostium ad IIII milia numero sustinere non poterant et ab levi armatura Numidarum vulnerabantur minutatimque cedebant, Caesar alteram alam mittit qui satagentibus celeriter occurrerent. Quo facto sui sublati universi in hostis impressione ficta in fugam adversarios dederunt multis occisis, compluribus vulneratis insecuti per III milia passuum usque ad collem hostibus adactis se ad suos recipiunt. Caesar in horam X. commoratus, sicut erat instructus, se ad sua castra recepit omnibus incolumibus. In quo proelio Pacideius graviter pilo per cassidem caput ictus compluresque duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratique sunt.