Equites interim Scipionis qui ex proelio fugerant, eum Uticam versus iter facerent, perveniunt ad oppidum Paradae. Ubi eum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque vivos constrictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio; deinde protinus Uticam perveniunt. Superiore tempore M. Cato, quod in Uticensibus propter beneficium legis Iuliae parum suis partibus praesidi esse existimaverat, plebem inermem oppido eiecerat et ante portam bellicam castris fossaque parvula dumtaxat muniverat ibique custodiis circumdatis habitare coegerat; senatum autem oppidi custodia tenebat. Eorum castra ei equites adorti expugnare coeperunt, ideo quod eos Caesaris partibus favisse sciebant, ut eis interfectis eorum pernicie dolorem suum ulciscerentur. Uticenses animo addito ex Caesaris victoria lapidibus fustibusque equites reppulerunt. Itaque postea quam castra non potuerant potiri, Uticam se in oppidum coniecerunt atque ibi multos Uticensis interfecerunt domosque eorum expugnaverunt ae diripuerunt. Quibus eum Cato persuadere nulla ratione quiret ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit. Idem Sulla Faustus fecit ae de sua pecunia largitus est unaque cum his ab Utica proficiscitur atque in regnum ire intendit.